Bereshìt (בראשית) - Genesi 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויאמר אלהים אל יעקב קום עלה בית אל ושב שם ועשה שם מזבח לאל הנראה אליך בברחך מפני עשו אחיך | 1 Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ”. |
2 ויאמר יעקב אל ביתו ואל כל אשר עמו הסרו את אלהי הנכר אשר בתככם והטהרו והחליפו שמלתיכם | 2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “ Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. |
3 ונקומה ונעלה בית אל ואעשה שם מזבח לאל הענה אתי ביום צרתי ויהי עמדי בדרך אשר הלכתי | 3 Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ”. |
4 ויתנו אל יעקב את כל אלהי הנכר אשר בידם ואת הנזמים אשר באזניהם ויטמן אתם יעקב תחת האלה אשר עם שכם | 4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. |
5 ויסעו ויהי חתת אלהים על הערים אשר סביבתיהם ולא רדפו אחרי בני יעקב | 5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. |
6 ויבא יעקב לוזה אשר בארץ כנען הוא בית אל הוא וכל העם אשר עמו | 6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo. |
7 ויבן שם מזבח ויקרא למקום אל בית אל כי שם נגלו אליו האלהים בברחו מפני אחיו | 7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. |
8 ותמת דברה מינקת רבקה ותקבר מתחת לבית אל תחת האלון ויקרא שמו אלון בכות | 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. |
9 וירא אלהים אל יעקב עוד בבאו מפדן ארם ויברך אתו | 9 Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei |
10 ויאמר לו אלהים שמך יעקב לא יקרא שמך עוד יעקב כי אם ישראל יהיה שמך ויקרא את שמו ישראל | 10 dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel. |
11 ויאמר לו אלהים אני אל שדי פרה ורבה גוי וקהל גוים יהיה ממך ומלכים מחלציך יצאו | 11 Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. |
12 ואת הארץ אשר נתתי לאברהם וליצחק לך אתננה ולזרעך אחריך אתן את הארץ | 12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc ”. |
13 ויעל מעליו אלהים במקום אשר דבר אתו | 13 Et ascendit ab eo Deus. |
14 ויצב יעקב מצבה במקום אשר דבר אתו מצבת אבן ויסך עליה נסך ויצק עליה שמן | 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum |
15 ויקרא יעקב את שם המקום אשר דבר אתו שם אלהים בית אל | 15 vocansque nomen loci illius Bethel. |
16 ויסעו מבית אל ויהי עוד כברת הארץ לבוא אפרתה ותלד רחל ותקש בלדתה | 16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel; |
17 ויהי בהקשתה בלדתה ותאמר לה המילדת אל תיראי כי גם זה לך בן | 17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “ Noli timere, quia et hac vice habes filium ”. |
18 ויהי בצאת נפשה כי מתה ותקרא שמו בן אוני ואביו קרא לו בנימין | 18 Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). |
19 ותמת רחל ותקבר בדרך אפרתה הוא בית לחם | 19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem. |
20 ויצב יעקב מצבה על קברתה הוא מצבת קברת רחל עד היום | 20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. |
21 ויסע ישראל ויט אהלה מהלאה למגדל עדר | 21 Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). |
22 ויהי בשכן ישראל בארץ ההוא וילך ראובן וישכב את בלהה פילגש אביו וישמע ישראל ויהיו בני יעקב שנים עשר | 22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. |
23 בני לאה בכור יעקב ראובן ושמעון ולוי ויהודה ויששכר וזבלון | 23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon. |
24 בני רחל יוסף ובנימן | 24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. |
25 ובני בלהה שפחת רחל דן ונפתלי | 25 Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali. |
26 ובני זלפה שפחת לאה גד ואשר אלה בני יעקב אשר ילד לו בפדן ארם | 26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram. |
27 ויבא יעקב אל יצחק אביו ממרא קרית הארבע הוא חברון אשר גר שם אברהם ויצחק | 27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac. |
28 ויהיו ימי יצחק מאת שנה ושמנים שנה | 28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum; |
29 ויגוע יצחק וימת ויאסף אל עמיו זקן ושבע ימים ויקברו אתו עשו ויעקב בניו | 29 consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. |