| 1 Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? |
| 2 concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. |
| 3 Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis. |
| 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. |
| 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? |
| 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
| 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. |
| 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. |
| 9 Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. |
| 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. |
| 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. |
| 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
|
| 13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : |
| 14 qui ignoratis quid erit in crastino. |
| 15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. |
| 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. |
| 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. |