Salmos 134
1101001011021031041051061071081091111011111211311411511611711811912120121122123124125126127128129131301311321331341351361371381391414014114214314414514614714814915150161718192202122232425262728293303132333435363738394404142434445464748495505253545556575859660616263646566676869770717273747576777879880818283848586878889990919293949596979899
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
BIBLIA | VULGATA |
---|---|
1 Cancion de las subidas. ¡Oh, bendecid a Yahveh todos los servidores de Yahveh, que servís en la Casa de Yahveh, en los atrios de la Casa del Dios nuestro! | 1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : |
2 ¡Por las noches alzad las manos hacia el santuario, y bendecid a Yahveh! | 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
3 ¡Bendígate Yahveh desde Sión, él, que hizo los cielos y la tierra! | 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. |
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. | |
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. | |
6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. | |
7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. | |
8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. | |
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. | |
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : | |
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : | |
12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. | |
13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. | |
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. | |
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | |
16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. | |
17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. | |
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. | |
19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. | |
20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. | |
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. |