1 E allora li disse Oloferne: sta di buono animo, e non ti dubitare; però ch' io non feci già mai nocumento all' uomo che volesse servire a Nabucodonosor re. | 1 Dixitque ad eam Holofernes: “ Aequo animo esto, mulier, et noli paverecorde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosorregi totius terrae. |
2 E il tuo popolo, se non mi avesse disprezzato, non avria levata la [mia] lancia sopra di lui. | 2 Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissentme, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. |
3 Ora dimmi: per che cagione sei tu partita da loro, e t' è piaciuto di venire a noi? | 3 Etnunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim adsalutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps. |
4 E disse Iudit: attendi alle parole della serva tua, però che se tu seguiterai il mio consiglio, una buona cosa farà il Signore teco. | 4 Non enim est quitibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei ”.
|
5 Vive Nabucodonosor re della terra, e vive la sua virtù, la quale è in te a castigamento di tutti gli uomini che errano; però che non solamente gli uomini li servono per te, ma anco le bestie de' campi stanno al suo comando (e alla sua obbedienza). | 5 Et dixit ad eum Iudith: “ Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tuaante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte. |
6 La industria dell' animo tuo si manifesta a tutte le genti; ed è manifestato a tutto il mondo (però) che tu solo sei buono, e potente in tutto il suo regno; la tua prudenza si prèdica a tutte le provincie. | 6 Et, sisecutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quaefaciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suisquoadusque vivit. |
7 Nè anco è ascoso quello che ha parlato Achior; e anco quello che tu gli hai detto che li dee intervenire, si sa. | 7 Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtuseius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum hominesper te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et pervirtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
|
8 Certamente egli è manifesto, che il nostro Iddio è stato offeso grandemente per molti peccati che ha fatto il nostro popolo; e però egli ha mandati i suoi profeti al popolo, che lo ingannano per li peccati suoi. | 8 Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum estuniversae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentiaet admirabilis in militia belli. |
9 E però che sanno i figliuoli d'Israel aver offeso il suo Iddio, lo tremore tuo è sopra di loro. | 9 Et nunc, domine meus, verbum, quod locutusest Achior in consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri inBetulia, et nuntiavit eis omnia, quae locutus est apud te. |
10 E sopra di questo la fame è tra loro (e non hanno che mangiare), e per la penuria dell' acqua sono quasi morti. | 10 Propter quod,dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quiaest verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius supereos, nisi peccent in Deum suum. |
11 E per questo hanno ordinato di uccidere le pecore sue, e bere il sangue loro. | 11 Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus etsine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum,in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi inconsummationem. |
12 E le cose sante del suo Signore, le quali comandò il Signore che non fossero toccate, le hanno pensato di dare per pane, vino e olio, e vogliono consumare quello che non è loro lecito di toccare con mani; facendo dunque tali cose, cosa certa è che debbono esser dati in perdizione. | 12 Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt abeis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eisDeus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare. |
13 La qual cosa conoscendo io ancilla tua, son fuggita da loro; e mandommi il Signore a nunciartelo. | 13 Et primitiasfrumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantessacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaveruntconsumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. |
14 Certo io, ancilla tua, adoro il mio Iddio anco istando appo te; e uscirà l' ancilla tua, e pregherà Iddio. | 14 Et miserunt inIerusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, quitranstulerint eis illationem a senioribus. |
15 E dirammi quando li vorrà punire per li peccati suoi, e venendo te lo significherò, sì ch' io ti menerò per lo mezzo di Ierusalem, e avrai tutto il popolo d' Israel, come pecore che non hanno pastore, e non sarà pur uno che ti contradica. | 15 Et erit ut, cum nuntiatum fuerit,et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die.
|
16 Però che queste cose mi sono dette per la providenza di Dio. | 16 Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, etmisit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierintea. |
17 E però che Iddio è irato con loro, però sono io mandata ad annunciartelo. | 17 Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nuncmanebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et oraboad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. |
18 Piacqueno tutte queste parole a Oloferne e a tutti i suoi servi; e mavavigliavansi molto della sapienza sua, e dicea l' uno all' altro: | 18 Et veniens indicaboillud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis. |
19 non è tal donna sopra la terra in aspetto, in bellezza e in parlare sensato. | 19 Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponamsedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Etnon muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundumpraescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi ”.
|
20 E disse a lei Oloferne: bene fece Iddio che mandò te dinanzi al popolo, acciò che tu lo dii nelle mani nostre. | 20 Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, etmirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: |
21 E però che la tua promissione è buona, se il tuo Iddio mi farà questo, sarà anco mio Iddio; e tu sarai molto grande nella casa di Nabucodonosor, e il tuo nome sarà nominato in tutta la terra. | 21 “ Non est talismulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ”. |
| 22 Et dixit Holofernes ad eam: “ Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebistuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominummeum perditio. |
| 23 Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis.Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu indomo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram ”.
|