1 Onde tutto Israel si congregò a David in Ebron, e disse: noi (sappiamo che) siamo tue ossa, e tua carne. | 1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua. |
2 Ieri e l'altro, quando ancora regnava Saul (sopra Israel), tu eri quello che traevi fuori e rimettevi dentro Israel; e a te disse il tuo Signore Iddio: tu pascerai il mio popolo Israel, e tu sarai principe sopra di lui. | 2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”. |
3 E vennero tutti gli maggiori d' Israel per nazione al re in Ebron, e fece con esso loro David patto nel cospetto di Dio; e unserlo re sopra Israel, secondo la parola di Dio, la quale avea detto per mano di Samuel. | 3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
|
4 E andossene David e tutto Israel in Ierusalem; questa è Iebus, dove abitarono gli Iebusei abitatori della terra. | 4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. |
5 E quelli che abitavano in Iebus, dissero a David: non entrerai qua dentro. E David prese la rocca di Sion, la quale è città di David. | 5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; |
6 E disse: qualunque percuoterà prima il Iebuseo, sarà principe e duca. E andò primamente Ioab figliuolo di Sarvia, e fu fatto principe. | 6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. |
7 E abitò (in Ierusalem) David nella rocca; e però fu chiamata città di David. | 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. |
8 Ed edificò la città intorno da Mello insino al giro; e Ioab edificò tutto l' altro della città. | 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. |
9 E meglioroe David andando e crescendo; e il Signore degli eserciti era con esso lui. | 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
|
10 Questi erano principi degli uomini forti di David, i quali l'aiutarono che fosse re sopra tutto Israel, secondo la parola di Dio, la quale disse ad Israel. | 10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; |
11 E questo è il numero de' robusti di David, cioè: Iesbaam figliuolo di Acamoni, principe tra trenta; questo levò la sua lancia sopra CCC, i quali ferio in una volta. | 11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. |
12 E dopo lui Eleazaro, figliuolo del suo zio Aoite, il quale era tra tre potenti. | 12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes; |
13 Questo fue con David in Fesdomim, quando i Filistei si raunarono in quello luogo a combattere; ed era il campo di quella contrada pieno d'orzo, ed era fuggito il popolo dal cospetto de' Filistei. | 13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. |
14 Questi istettero nel mezzo del campo, e difeserlo; e avendo percosso i Filistei, diede il Signore grande salute al popolo suo. | 14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
|
15 E discenderono tre de' trenta principi alla pietra, nella quale era David, alla spelonca in Odollam, quando i Filistei aveano posto campo nella valle di Rafaim. | 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. |
16 E David era iscoso, e la gente de' Filistei in Betleem. | 16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; |
17 E David desiderò (dell' acqua), e disse: o chi mi desse dell' acqua della cisterna la quale è in Betleem alla porta! | 17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”. |
18 E quelli tre andarono per mezzo il campo de' Filistei, e trassero l'acqua della cisterna di Betleem, la quale era nella porta, e portaronla a David a bere; il quale non la volle bere, anzi la sacrificò a Dio, | 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino |
19 dicendo: Iddio mi guardi, ch' io faccia questo nel cospetto del mio Iddio, e bea il sangue di questi uomini, i quali mi recarono l'acqua in pericolo dell' anime loro. E per questa cagione non la volle bere; e questo fecero i tre robustissimi. | 19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
|
20 E Albisai, fratello di Ioab, egli era principe de' tre; ed egli levò la sua asta contra trecento (morti e) feriti; ed egli era tra' tre nominatissimo, | 20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, |
21 tra' tre secondi nobile, e loro principe; ma a' tre primi non era pervenuto. | 21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat. |
22 Banaia figliuolo di Ioiada, il quale molte cose fece, uomo robustissimo di Cabseel, egli percosse due uomini Moabiti fortissimi come leoni; egli descendeo, e uccise il leone nel mezzo della cisterna nel tempo della neve. | 22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. |
23 Ed egli uccise uno uomo egizio, la statura del quale era cinque cubiti, e avea la lancia come i subbii de' tessitori; e descendeo a lui con una verga, e trassegli di mano l'asta la quale tenea in mano; e con l'asta sua istessa l' uccise. | 23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. |
24 Questo fece Banaia figliuolo di Ioiada, il quale era tra' tre robusti nominatissimo, | 24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus, |
25 tra' trenta primo, ma insino ai tre non pervenne; e David il puose alle sue orecchie. | 25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
|
26 E gli uomini fortissimi nello esercito: Asael fratello di Ioab, Elcanan figliuolo del suo zio di Betleem, | 26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, |
27 Sammot Arorite, Elles Falonite, | 27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites, |
28 Ira figliuolo di Acces Teccuite, Abiezer Anatotite, | 28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, |
29 Sobbocai Usatite, Ai Aotite, | 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, |
30 Maarai Netofatite, Eled figliuolo di Baana Netofatite, | 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, |
31 Etai figliuolo di Ribai di Gabaad de' figliuoli di Beniamin, Banaia Faratonite, | 31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites, |
32 Urai del fiume di Gaas, Abiel Arbatite, Azmot Bauramite, Eliaba Salabonite, | 32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites, |
33 i figliuoli di Assem Gezoniti, Ionatan figliuolo di Sage Ararite, | 33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites, |
34 Aia figliuolo di Sacar Ararite, | 34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites, |
35 Elifal figliuolo di Ur, | 35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur, |
36 Efer Mecheratite, Aia Felonite, | 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, |
37 Esro Carmelite, Naarai figliuolo di Asbai | 37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai, |
38 Ioel fratello di Natan, Mibaar figliuolo di Agarai, | 38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai, |
39 Selec Ammonite, Naacai Berotite, scudiere di Ioab figliuolo di Sarvia, | 39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
|
40 Ira Ietreo, Gareb Ietreo, | 40 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus, |
41 Uria Eteo, Zabad figliuolo di Ooli, | 41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai, |
42 Adina figliuolo di Siza Rubenite, principe de' Rubeniti, e con esso lui trenta, | 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta; |
43 Anan figliuolo di Maaca, e Iosafat Matanite, | 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites, |
44 Ozia Astarotite, Samma e Ieiel figliuoli di Otam Aroriti, | 44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites, |
45 Iediel figliuolo di Samri, e Ioa suo fratello Tosaiti; | 45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites, |
46 Eliel Maumite, Ieribai e Iosaia figliuoli di Elnaem, e Ietma Maobiti, Eliel e Obed e Iasiel di Masobia. | 46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites, |
| 47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
|