Paralipomenon II 12
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA VOLGARE |
---|---|
1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. | 1 Ed essendo fortificato il regno di Roboam e confortato, abbandonò la legge del Signore, e tutto Israel con esso lui. |
2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem — quia peccaverunt Domino — | 2 Nel quinto anno del regno di Roboam ascendè Sesac re d'Egitto in Ierusalem; però che aveano peccato al Signore; |
3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes. | 3 con mille ducento carra, e con LX migliara di cavalieri; e del popolo, il quale era andato con lui d' Egitto, non era numero, cioè gente di Libia e Trogloditi e di Etiopia. |
4 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem. | 4 E prese le città fortissime in Giuda, e vènnessene insino in Ierusalem. |
5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “ Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac ”. | 5 E Semeia profeta entrò a Roboam e a' prìncipi di Giuda, i quali erano congregati in Ierusalem, fuggendo Sesac, e disse loro: questo dice il Signore : voi avete lasciato me, e io hoe lasciato voi nelle mani di Sesac. |
6 Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “ Iustus est Dominus! ”. | 6 E isbigottiti il re e i principi, dissero: il Signore è giusto. |
7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “ Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. | 7 E veggendo il Signore ch' erano umiliati, fu fatta la parola di Dio a Semeia (profeta), e disse: però ch' egli sono umiliati, non gli dissiperò, ma darò loro uno poco d' aiuto, e non istillarò il mio furore sopra Ierusalem per mano di Sesac. |
8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum ”. | 8 Ma pure serviranno a lui, acciò che sappiano la distanza di servire a me e (a lui, ovvero) a' regni delle terre. |
9 Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. | 9 E partissi Sesac di Ierusalem, portandosi il tesoro della casa di Dio e della casa del re; e portò seco tutti li scudi dell' auro, i quali avea fatti Salomone. |
10 Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. | 10 Per li quali fece il re iscudi d'acciaio, e diedegli a principi degli scudieri, i quali guardavano il vestibolo del palazzo. |
11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. | 11 E quando il re entrava nella casa del Signore, andavano i scudieri e toglievangli, e poi gli portavano all' armamentario suo. |
12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. | 12 Ma però che loro si umiliarono, l' ira del Signore cessoe, e non furono in tutto disfatti; però che in Giuda si ritrovarono buone operazioni. |
13 Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. | 13 E fortificossi il re Roboam in Ierusalem e regnò; e quando incominciò a regnare era di XLI anno, e XVII anni regnò in Ierusalem, città la quale elesse il Signore a confermare il suo nome ivi, di tutte le tribù d' Israel. Il nome della sua madre fu Naama di Amman. |
14 Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum. | 14 E fece male, e non apparecchioe il suo cuore a domandare il Signore. |
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. | 15 E l'opere di Roboam, prime e ultime, sono scritte nelli libri di Semeia profeta, e di Addo vidente, e ivi sono esposte diligentemente; e combatterono tra loro Roboam e Ieroboam continuamente. |
16 Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo. | 16 E dormi Roboam co' padri suoi, e fu seppellito nella città di David. E regnò Abia suo figliuolo per lui. |