Sapienza 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | VULGATA |
|---|---|
| 1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! | |
| 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. | |
| 3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, | |
| 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, | |
| 5 et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, | |
| 6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum : | |
| 7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. | |
| 8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. | |
| 9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare : | |
| 10 sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. | |
| 11 Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. | |
| 12 Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum ? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ? | |
| 13 Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. | |
| 14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. | |
| 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. | |
| 16 Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. | |
| 17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. | |
| 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse. | |
| 19 Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. | |
| 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia : | |
| 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ! | |
| 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. | |
| 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. | |
| 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. | |
| 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. | |
| 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. | |
| 27 In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ