Hošeah(הושע) - Osea 36
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum : | |
2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. | |
3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. | |
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis : | |
5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. | |
6 Innova signa, et immuta mirabilia. | |
7 Glorifica manum et brachium dextrum. | |
8 Excita furorem, et effunde iram. | |
9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. | |
10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. | |
11 In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. | |
12 Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos. | |
13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. | |
14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. | |
15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. | |
16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. | |
17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. | |
18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum, | |
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. | |
20 Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior. | |
21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. | |
22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. | |
23 Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia. | |
24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. | |
25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum. | |
26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. | |
27 Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens. | |
28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ? |