Hošeah(הושע) - Osea 16
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. | |
2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. | |
3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii : | |
4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. | |
5 Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur. | |
6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. | |
7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. | |
8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. | |
9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. | |
10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. | |
11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. | |
12 Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram. | |
13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. | |
14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. | |
15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. | |
16 Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur ? | |
17 in populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ? | |
18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. | |
19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. | |
20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. | |
21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis ? | |
22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. | |
23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. | |
24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo : | |
25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. | |
26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. | |
27 Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. | |
28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum : | |
29 non sis incredibilis verbo illius. | |
30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis : | |
31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. |