Daniyyel (דניאל ) - Daniele 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | VULGATA |
---|---|
1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. | |
2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. | |
3 Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, | |
4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. | |
5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. | |
6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. | |
7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ; | |
8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud : quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. | |
9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; | |
10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. | |
11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. | |
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est : | |
13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. | |
14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. | |
15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. | |
16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. | |
17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. | |
18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. | |
19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. | |
20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. | |
21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. | |
22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. | |
23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, | |
24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, | |
25 et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, | |
26 Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. | |
27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. | |
28 Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. | |
29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. | |
30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. | |
31 Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. |