Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 27


font
STUTTGARTENSIA-DELITZSCHNOVA VULGATA
1 וַיֹּסֶף אִיֹּוב שְׂאֵת מְשָׁלֹו וַיֹּאמַר1 Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit:
2 חַי־אֵל הֵסִיר מִשְׁפָּטִי וְשַׁדַּי הֵמַר נַפְשִׁי2 “ Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinemadduxit animam meam,
3 כִּי־כָל־עֹוד נִשְׁמָתִי בִי וְרוּחַ אֱלֹוהַּ בְּאַפִּי3 quia, donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 אִם־תְּדַבֵּרְנָה שְׂפָתַי עַוְלָה וּלְשֹׁונִי אִם־יֶהְגֶּה רְמִיָּה4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium!
5 חָלִילָה לִּי אִם־אַצְדִּיק אֶתְכֶם עַד־אֶגְוָע לֹא־אָסִיר תֻּמָּתִי מִמֶּנִּי5 Absit a me, ut iustos vos esse iudicem;
donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
6 בְּצִדְקָתִי הֶחֱזַקְתִּי וְלֹא אַרְפֶּהָ לֹא־יֶחֱרַף לְבָבִי מִיָּמָי6 Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram,
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 יְהִי כְרָשָׁע אֹיְבִי וּמִתְקֹומְמִי כְעַוָּל7 Sit ut impius inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 כִּי מַה־תִּקְוַת חָנֵף כִּי יִבְצָע כִּי יֵשֶׁל אֱלֹוהַּ נַפְשֹׁו8 Quae est enim spes impii, cum secet,
cum rapiat Deus animam eius?
9 הַצַעֲקָתֹו יִשְׁמַע ׀ אֵל כִּי־תָבֹוא עָלָיו צָרָה9 Numquid Deus audiet clamorem eius,
cum venerit super eum angustia?
10 אִם־עַל־שַׁדַּי יִתְעַנָּג יִקְרָא אֱלֹוהַּ בְּכָל־עֵת10 Aut poterit in Omnipotente delectari
et invocare Deum omni tempore?
11 אֹורֶה אֶתְכֶם בְּיַד־אֵל אֲשֶׁר עִםשַׁ־דַּי לֹא אֲכַחֵד11 Docebo vos manum Dei,
quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 הֵן־אַתֶּם כֻּלְּכֶם חֲזִיתֶם וְלָמָּה־זֶּה הֶבֶל תֶּהְבָּלוּ12 Ecce vos omnes observastis,
et quid sine causa vana loquimini?
13 זֶה ׀ חֵלֶק־אָדָם רָשָׁע ׀ עִם־אֵל וְנַחֲלַת עָרִיצִים מִשַּׁדַּי יִקָּחוּ13 Haec est pars hominis impii apud Deum,
et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
14 אִם־יִרְבּוּ בָנָיו לְמֹו־חָרֶב וְצֶאֱצָאָיו לֹא יִשְׂבְּעוּ־לָחֶם14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt,
et nepotes eius non saturabuntur pane.
15 [שְׂרִידֹו כ] (רִידָיו ק) בַּמָּוֶת יִקָּבֵרוּ וְאַלְמְנֹתָיו לֹא תִבְכֶּינָה15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu,
et viduae illius non plorabunt.
16 אִם־יִצְבֹּר כֶּעָפָר כָּסֶף וְכַחֹמֶר יָכִין מַלְבּוּשׁ16 Si comportaverit quasi terram argentum
et sicut lutum praeparaverit vestimenta,
17 יָכִין וְצַדִּיק יִלְבָּשׁ וְכֶסֶף נָקִי יַחֲלֹק17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 בָּנָה כָעָשׁ בֵּיתֹו וּכְסֻכָּה עָשָׂה נֹצֵר18 Aedificavit sicut aranea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 עָשִׁיר יִשְׁכַּב וְלֹא יֵאָסֵף עֵינָיו פָּקַח וְאֵינֶנּוּ19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet;
aperiet oculos suos et nihil inveniet.
20 תַּשִּׂיגֵהוּ כַמַּיִם בַּלָּהֹות לַיְלָה גְּנָבַתּוּ סוּפָה20 Apprehendet eum quasi aqua inopia,
nocte opprimet eum tempestas.
21 יִשָּׂאֵהוּ קָדִים וְיֵלַךְ וִישָׂעֲרֵהוּ מִמְּקֹמֹו21 Tollet eum ventus urens et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 וְיַשְׁלֵךְ עָלָיו וְלֹא יַחְמֹל מִיָּדֹו בָּרֹוחַ יִבְרָח22 Et mittet super eum et non parcet;
de manu eius fugiens fugiet.
23 יִשְׂפֹּק עָלֵימֹו כַפֵּימֹו וְיִשְׁרֹק עָלָיו מִמְּקֹמֹו23 Complodet super eum manus suas
et sibilabit eum de loco suo.