Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

1 Samuele (1 صموئيل) 26


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 ثم جاء الزيفيون الى شاول الى جبعة قائلين أليس داود مختفيا في تل حخيلة الذي مقابل القفر.1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ”.
2 فقام شاول ونزل الى برية زيف ومعه ثلاثة آلاف رجل منتخبي اسرائيل لكي يفتش على داود في برية زيف.2 Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph.
3 ونزل شاول في تل حخيلة الذي مقابل القفر على الطريق. وكان داود مقيما في البرية. فلما رأى ان شاول قد جاء وراءه الى البرية3 Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
4 ارسل داود جواسيس وعلم باليقين ان شاول قد جاء.4 misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime.
5 فقام داود وجاء الى المكان الذي نزل فيه شاول ونظر داود المكان الذي اضطجع فيه شاول وابنير بن نير رئيس جيشه. وكان شاول مضطجعا عند المتراس والشعب نزول حواليه.5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
6 فاجاب داود وكلم اخيمالك الحثي وابيشاي ابن صروية اخا يوآب قائلا من ينزل معي الى شاول الى المحلّة. فقال ابيشاي انا انزل معك.6 ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “ Quis descendet mecum ad Saul in castra? ”. Dixitque Abisai: “ Ego descendam tecum ”.
7 فجاء داود وابيشاي الى الشعب ليلا واذا بشاول مضطجع نائم عند المتراس ورمحه مركوز في الارض عند راسه وابنير والشعب مضطجعون حواليه.7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
8 فقال ابيشاي لداود قد حبس الله اليوم عدوك في يدك. فدعني الآن اضربه بالرمح الى الارض دفعة واحدة ولا اثني عليه.8 Dixitque Abisai ad David: “ Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ”.
9 فقال داود لابيشاي لا تهلكه فمن الذي يمد يده الى مسيح الرب ويتبرّأ.9 Et dixit David ad Abisai: “ Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ”.
10 وقال داود حيّ هو الرب ان الرب سوف يضربه او يأتي يومه فيموت او ينزل الى الحرب ويهلك.10 Et dixit David: “ Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit.
11 حاشا لي من قبل الرب ان امد يدي الى مسيح الرب. والآن فخذ الرمح الذي عند راسه وكوز الماء وهلم.11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ”.
12 فاخذ داود الرمح وكوز الماء من عند راس شاول وذهبا ولم ير ولا علم ولا انتبه احد لانهم جميعا كانوا نياما لان سبات الرب وقع عليهم12 Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13 وعبر داود الى العبر ووقف على راس الجبل عن بعد والمسافة بينهم كبيرة13 Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
14 ونادى داود الشعب وابنير بن نير قائلا أما تجيب يا ابنير. فاجاب ابنير وقال من انت الذي ينادي الملك.14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “ Nonne respondebis, Abner? ”. Et respondens Abner ait: “ Quis es tu? Clamasti ad regem! ”.
15 فقال داود لابنير أما انت رجل ومن مثلك في اسرائيل. فلماذا لم تحرس سيدك الملك. لانه قد جاء واحد من الشعب لكي يهلك الملك سيدك.15 Et ait David ad Abner: “ Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum.
16 ليس حسنا هذا الأمر الذي عملت. حيّ هو الرب انكم ابناء الموت انتم لانكم لم تحافظوا على سيدكم على مسيح الرب. فانظر الآن اين هو رمح الملك وكوز الماء الذي كان عند راسه16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ”.
17 وعرف شاول صوت داود فقال أهذا هو صوتك يا ابني داود. فقال داود انه صوتي يا سيدي الملك.17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “ Num vox tua haec est, fili mi David? ”. Et ait David: “ Vox mea, domine mi rex ”.
18 ثم قال لماذا سيدي يسعى وراء عبده لاني ماذا عملت واي شر بيدي.18 Et ait: “ Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum?
19 والآن فليسمع سيدي الملك كلام عبده. فان كان الرب قد اهاجك ضدي فليشتمّ تقدمة. وان كان بنو الناس فليكونوا ملعونين امام الرب لانهم قد طردوني اليوم من الانضمام الى نصيب الرب قائلين اذهب اعبد آلهة اخرى.19 Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”.
20 والآن لا يسقط دمي الى الارض امام وجه الرب. لان ملك اسرائيل قد خرج ليفتش على برغوث واحد. كما يتبع الحجل في الجبال20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ”.
21 فقال شاول قد اخطأت. ارجع يا ابني داود لاني لا اسيء اليك بعد من اجل ان نفسي كانت كريمة في عينيك اليوم. هوذا قد حمقت وضللت كثيرا جدا.21 Et ait Saul: “ Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ”.
22 فاجاب داود وقال هوذا رمح الملك فليعبر واحد من الغلمان وياخذه.22 Et respondens David ait: “ Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam.
23 والرب يرد على كل واحد بره وامانته لانه قد دفعك الرب اليوم ليدي ولم اشأ ان امد يدي الى مسيح الرب.23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
24 وهوذا كما كانت نفسك عظيمة اليوم في عينيّ كذلك لتعظم نفسي في عيني الرب فينقذني من كل ضيق.24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia ”.
25 فقال شاول لداود مبارك انت يا ابني داود فانك تفعل وتقدر. ثم ذهب داود في طريقه ورجع شاول الى مكانه25 Ait ergo Saul ad David: “ Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris ”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.