Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

1 Samuele (1 صموئيل) 13


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 كان شاول ابن سنة في ملكه وملك سنتين على اسرائيل.1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel.
2 واختار شاول لنفسه ثلاثة آلاف من اسرائيل فكان الفان مع شاول في مخماس وفي جبل بيت ايل والف كان مع يوناثان في جبعة بنيامين. واما بقية الشعب فارسلهم كل واحد الى خيمته.2 Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
3 وضرب يوناثان نصب الفلسطينيين الذي في جبع. فسمع الفلسطينيون. وضرب شاول بالبوق في جميع الارض قائلا ليسمع العبرانيون.3 Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: “ Audiant Hebraei! ”.
4 فسمع جميع اسرائيل قولا قد ضرب شاول نصب الفلسطينيين وايضا قد انتن اسرائيل لدى الفلسطينيين. فاجتمع الشعب وراء شاول الى الجلجال.4 Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “ Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.
5 وتجمع الفلسطينيون لمحاربة اسرائيل. ثلاثون الف مركبة وستة آلاف فارس وشعب كالرمل الذي على شاطئ البحر في الكثرة. وصعدوا ونزلوا في مخماس شرقي بيت آون.5 Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
6 ولما رأى رجال اسرائيل انهم في ضنك. لان الشعب تضايق. اختبأ الشعب في المغاير والغياض والصخور والصروح والآبار.6 Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
7 وبعض العبرانيين عبروا الاردن الى ارض جاد وجلعاد. وكان شاول بعد في الجلجال وكل الشعب ارتعد وراءه7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad.
Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.
8 فمكث سبعة ايام حسب ميعاد صموئيل ولم يات صموئيل الى الجلجال والشعب تفرق عنه.8 Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
9 فقال شاول قدموا اليّ المحرقة وذبائح السلامة. فاصعد المحرقة.9 Ait ergo Saul: “ Afferte mihi holocaustum et pacifica ”. Et obtulit holocaustum.
10 وكان لما انتهى من اصعاد المحرقة اذا صموئيل مقبل فخرج شاول للقائه ليباركه.10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.
11 فقال صموئيل ماذا فعلت فقال شاول لاني رأيت ان الشعب قد تفرق عني وانت لم تات في ايام الميعاد والفلسطينيون متجمعون في مخماس11 Locutusque est ad eum Samuel: “ Quid fecisti? ”. Respondit Saul: “ Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
12 فقلت الآن ينزل الفلسطينيون اليّ الى الجلجال ولم اتضرع الى وجه الرب فتجلّدت واصعدت المحرقة.12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ”.
13 فقال صموئيل لشاول قد انحمقت. لم تحفظ وصية الرب الهك التي امرك بها لانه الآن كان الرب قد ثبّت مملكتك على اسرائيل الى الابد.13 Dixitque Samuel ad Saul: “ Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;
14 واما الآن فمملكتك لا تقوم. قد انتخب الرب لنفسه رجلا حسب قلبه وامره الرب ان يترأس على شعبه. لانك لم تحفظ ما امرك به الرب.14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ”.
15 وقام صموئيل وصعد من الجلجال الى جبعة بنيامين. وعدّ شاول الشعب الموجود معه نحو ست مئة رجل15 Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros.
16 وكان شاول ويوناثان ابنه والشعب الموجود معهما مقيمين في جبع بنيامين والفلسطينيون نزلوا في مخماس.16 Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas.
17 فخرج المخربون من محلّة الفلسطينيين في ثلاث فرق. الفرقة الواحدة توجهت في طريق عفرة الى ارض شوعال17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,
18 والفرقة الاخرى توجهت في طريق بيت حوزون والفرقة الاخرى توجهت في طريق التخم المشرف على وادي صبوعيم نحو البرية.18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
19 ولم يوجد صانع في كل ارض اسرائيل. لان الفلسطينيين قالوا لئلا يعمل العبرانيون سيفا او رمحا.19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
20 بل كان ينزل كل اسرائيل الى الفلسطينيين لكي يحدد كل واحد سكّته ومنجله وفأسه ومعوله20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.
21 عندما كلّت حدود السكك والمناجل والمثلثات الاسنان والفؤوس ولترويس المناسيس.21 Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.
22 وكان في يوم الحرب انه لم يوجد سيف ولا رمح بيد جميع الشعب الذي مع شاول ومع يوناثان. على انه وجد مع شاول ويوناثان ابنه.22 Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.
23 وخرج حفظة الفلسطينيين الى معبر مخماس23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.