1 سمعان بطرس عبد يسوع المسيح ورسوله الى الذين نالوا معنا ايمانا ثمينا مساويا لنا ببر الهنا والمخلص يسوع المسيح. | 1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. |
2 لتكثر لكم النعمة والسلام بمعرفة الله ويسوع ربنا | 2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri : |
3 كما ان قدرته الالهية قد وهبت لنا كل ما هو للحياة والتقوى بمعرفة الذي دعانا بالمجد والفضيلة | 3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, |
4 اللذين بهما قد وهب لنا المواعيد العظمى والثمينة لكي تصيروا بها شركاء الطبيعة الالهية هاربين من الفساد الذي في العالم بالشهوة. | 4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
|
5 ولهذا عينه وانتم باذلون كل اجتهاد قدموا في ايمانكم فضيلة وفي الفضيلة معرفة | 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, |
6 وفي المعرفة تعففا وفي التعفف صبرا وفي الصبر تقوى | 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, |
7 وفي التقوى مودة اخوية وفي المودة الاخوية محبة. | 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. |
8 لان هذه اذا كانت فيكم وكثرت تصيّركم لا متكاسلين ولا غير مثمرين لمعرفة ربنا يسوع المسيح. | 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. |
9 لان الذي ليس عنده هذه هو اعمى قصير البصر قد نسي تطهير خطاياه السالفة. | 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. |
10 لذلك بالاكثر اجتهدوا ايها الاخوة ان تجعلوا دعوتكم واختياركم ثابتين. لانكم اذا فعلتم ذلك لن تزلّوا ابدا. | 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. |
11 لانه هكذا يقدم لكم بسعة دخول الى ملكوت ربنا ومخلّصنا يسوع المسيح الابدي | 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
|
12 لذلك لا اهمل ان اذكّركم دائما بهذه الامور وان كنتم عالمين ومثبتين في الحق الحاضر. | 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. |
13 ولكني احسبه حقا ما دمت في هذا المسكن ان انهضكم بالتذكرة | 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : |
14 عالما ان خلع مسكني قريب كما اعلن لي ربنا يسوع المسيح ايضا. | 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. |
15 فأجتهد ايضا ان تكونوا بعد خروجي تتذكرون كل حين بهذه الامور. | 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
|
16 لاننا لم نتبع خرافات مصنعة اذ عرّفناكم بقوة ربنا يسوع المسيح ومجيئه بل قد كنا معاينين عظمته. | 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. |
17 لانه اخذ من الله الآب كرامة ومجدا اذ اقبل عليه صوت كهذا من المجد الاسنى هذا هو ابني الحبيب الذي انا سررت به. | 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. |
18 ونحن سمعنا هذا الصوت مقبلا من السماء اذ كنا معه في الجبل المقدس. | 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. |
19 وعندنا الكلمة النبوية وهي اثبت التي تفعلون حسنا ان انتبهتم اليها كما الى سراج منير في موضع مظلم الى ان ينفجر النهار ويطلع كوكب الصبح في قلوبكم | 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : |
20 عالمين هذا اولا ان كل نبوة الكتاب ليست من تفسير خاص. | 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. |
21 لانه لم تأت نبوة قط بمشيئة انسان بل تكلم اناس الله القديسون مسوقين من الروح القدس | 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. |