Atti degli Apostoli (اعمال) 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 وبينما هما يخاطبان الشعب اقبل عليهما الكهنة وقائد جند الهيكل والصدوقيون | 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, |
2 متضجرين من تعليمهما الشعب وندائهما في يسوع بالقيامة من الاموات. | 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : |
3 فالقوا عليهما الايادي ووضعوهما في حبس الى الغد لانه كان قد صار المساء. | 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. |
4 وكثيرون من الذين سمعوا الكلمة آمنوا وصار عدد الرجال نحو خمسة آلاف | 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia. |
5 وحدث في الغد ان رؤساءهم وشيوخهم وكتبتهم اجتمعوا الى اورشليم | 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem : |
6 مع حنان رئيس الكهنة وقيافا ويوحنا والاسكندر وجميع الذين كانوا من عشيرة رؤساء الكهنة. | 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. |
7 ولما اقاموهما في الوسط جعلوا يسألونهما باية قوة وباي اسم صنعتما انتما هذا. | 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ? |
8 حينئذ امتلأ بطرس من الروح القدس وقال لهم يا رؤساء الشعب وشيوخ اسرائيل | 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite : |
9 ان كنا نفحص اليوم عن احسان الى انسان سقيم بماذا شفي هذا | 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, |
10 فليكن معلوما عند جميعكم وجميع شعب اسرائيل انه باسم يسوع المسيح الناصري الذي صلبتموه انتم الذي اقامه الله من الاموات. بذاك وقف هذا امامكم صحيحا. | 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. |
11 هذا هو الحجر الذي احتقرتموه ايها البناؤون الذي صار راس الزاوية. | 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli : |
12 وليس باحد غيره الخلاص. لان ليس اسم آخر تحت السماء قد أعطي بين الناس به ينبغي ان نخلص | 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. |
13 فلما رأوا مجاهرة بطرس ويوحنا ووجدوا انهما انسانان عديما العلم وعاميّان تعجبوا. فعرفوهما انهما كانا مع يسوع. | 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant : |
14 ولكن اذ نظروا الانسان الذي شفي واقفا معهما لم يكن لهم شيء يناقضون به. | 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. |
15 فامروهما ان يخرجا الى خارج المجمع وتآمروا فيما بينهم | 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem, |
16 قائلين. ماذا نفعل بهذين الرجلين. لانه ظاهر لجميع سكان اورشليم ان آية معلومة قد جرت بايديهما ولا نقدر ان ننكر. | 16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. |
17 ولكن لئلا تشيع اكثر في الشعب لنهددهما تهديدا ان لا يكلما احدا من الناس فيما بعد بهذا الاسم. | 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. |
18 فدعوهما واوصوهما ان لا ينطقا البتة ولا يعلّما باسم يسوع | 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. |
19 فاجابهم بطرس ويوحنا وقالا ان كان حقا امام الله ان نسمع لكم اكثر من الله فاحكموا. | 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. |
20 لاننا نحن لا يمكننا ان لا نتكلم بما رأينا وسمعنا. | 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. |
21 وبعدما هددوهما ايضا اطلقوهما اذ لم يجدوا البتة كيف يعاقبونهما بسبب الشعب. لان الجميع كانوا يمجدون الله على ما جرى. | 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. |
22 لان الانسان الذي صارت فيه آية الشفاء هذه كان له اكثر من اربعين سنة | 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. |
23 ولما اطلقا أتيا الى رفقائهما واخبراهم بكل ما قاله لهما رؤساء الكهنة والشيوخ. | 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
24 فلما سمعوا رفعوا بنفس واحدة صوتا الى الله وقالوا ايها السيد انت هو الاله الصانع السماء والارض والبحر وكل ما فيها. | 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt : |
25 القائل بفم داود فتاك لماذا ارتجّت الامم وتفكر الشعوب بالباطل. | 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? |
26 قامت ملوك الارض واجتمع الرؤساء معا على الرب وعلى مسيحه. | 26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. |
27 لانه بالحقيقة اجتمع على فتاك القدوس الذي مسحته هيرودس وبيلاطس البنطي مع امم وشعوب اسرائيل | 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, |
28 ليفعلوا كل ما سبقت فعيّنت يدك ومشورتك ان يكون. | 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. |
29 والآن يا رب انظر الى تهديداتهم وامنح عبيدك ان يتكلموا بكلامك بكل مجاهرة | 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, |
30 بمد يدك للشفاء ولتجر آيات وعجائب باسم فتاك القدوس يسوع. | 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. |
31 ولما صلّوا تزعزع المكان الذي كانوا مجتمعين فيه. وامتلأ الجميع من الروح القدس وكانوا يتكلمون بكلام الله بمجاهرة | 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. |
32 وكان لجمهور الذين آمنوا قلب واحد ونفس واحدة. ولم يكن احد يقول ان شيئا من امواله له بل كان عندهم كل شيء مشتركا. | 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. |
33 وبقوة عظيمة كان الرسل يؤدون الشهادة بقيامة الرب يسوع ونعمة عظيمة كانت على جميعهم. | 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. |
34 اذ لم يكن فيهم احد محتاجا لان كل الذين كانوا اصحاب حقول او بيوت كانوا يبيعونها ويأتون باثمان المبيعات | 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, |
35 ويضعونها عند ارجل الرسل فكان يوزع على كل واحد كما يكون له احتياج. | 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. |
36 ويوسف الذي دعي من الرسل برنابا الذي يترجم ابن الوعظ وهو لاوي قبرسي الجنس | 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, |
37 اذ كان له حقل باعه وأتى بالدراهم ووضعها عند ارجل الرسل | 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. |