Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca (لوقا) 15


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 وكان جميع العشارين والخطاة يدنون منه ليسمعوه.1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 فتذمر الفريسيون والكتبة قائلين هذا يقبل خطاة وياكل معهم.2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 فكلمهم بهذا المثل قائلا3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :
4 اي انسان منكم له مئة خروف واضاع واحدا منها ألا يترك التسعة والتسعين في البرية ويذهب لاجل الضال حتى يجده.4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
5 واذا وجده يضعه على منكبيه فرحا.5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
6 ويأتي الى بيته ويدعو الاصدقاء والجيران قائلا لهم افرحوا معي لاني وجدت خروفي الضال.6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7 اقول لكم انه هكذا يكون فرح في السماء بخاطئ واحد يتوب اكثر من تسعة وتسعين بارا لا يحتاجون الى توبة.7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8 او اية امرأة لها عشرة دراهم ان اضاعت درهما واحدا ألا توقد سراجا وتكنس البيت وتفتش باجتهاد حتى تجده.8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
9 واذا وجدته تدعو الصديقات والجارات قائلة افرحن معي لاني وجدت الدرهم الذي اضعته.9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10 هكذا اقول لكم يكون فرح قدام ملائكة الله بخاطئ واحد يتوب10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11 وقال. انسان كان له ابنان.11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
12 فقال اصغرهما لابيه يا ابي اعطني القسم الذي يصيبني من المال. فقسم لهما معيشته.12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13 وبعد ايام ليست بكثيرة جمع الابن الاصغر كل شيء وسافر الى كورة بعيدة وهناك بذّر ماله بعيش مسرف.13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 فلما انفق كل شيء حدث جوع شديد في تلك الكورة فابتدأ يحتاج.14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15 فمضى والتصق بواحد من اهل تلك الكورة فارسله الى حقوله ليرعى خنازير.15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 وكان يشتهي ان يملأ بطنه من الخرنوب الذي كانت الخنازير تأكله. فلم يعطه احد.16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
17 فرجع الى نفسه وقال كم من اجير لابي يفضل عنه الخبز وانا اهلك جوعا.17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18 اقوم واذهب الى ابي واقول له يا ابي اخطأت الى السماء وقدامك.18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
19 ولست مستحقا بعد ان ادعى لك ابنا. اجعلني كاحد اجراك.19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20 فقام وجاء الى ابيه. واذ كان لم يزل بعيدا رآه ابوه فتحنن وركض ووقع على عنقه وقبّله.20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21 فقال له الابن يا ابي اخطأت الى السماء وقدامك ولست مستحقا بعد ان أدعى لك ابنا.21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
22 فقال الاب لعبيده اخرجوا الحلّة الاولى والبسوه واجعلوا خاتما في يده وحذاء في رجليه.22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
23 وقدّموا العجل المسمن واذبحوه فنأكل ونفرح.23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
24 لان ابني هذا كان ميتا فعاش وكان ضالا فوجد. فابتدأوا يفرحون.24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25 وكان ابنه الاكبر في الحقل. فلما جاء وقرب من البيت سمع صوت آلات طرب ورقصا.25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
26 فدعا واحدا من الغلمان وسأله ما عسى ان يكون هذا.26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27 فقال له. اخوك جاء فذبح ابوك العجل المسمن لانه قبله سالما.27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 فغضب ولم يرد ان يدخل. فخرج ابوه يطلب اليه.28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29 فاجاب وقال لابيه ها انا اخدمك سنين هذا عددها وقط لم اتجاوز وصيتك وجديا لم تعطني قط لافرح مع اصدقائي.29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
30 ولكن لما جاء ابنك هذا الذي اكل معيشتك مع الزواني ذبحت له العجل المسمن.30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31 فقال له يا بنيّ انت معي في كل حين وكل ما لي فهو لك.31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
32 ولكن كان ينبغي ان نفرح ونسرّ لان اخاك هذا كان ميتا فعاش وكان ضالا فوجد32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.