Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco (مرقس) 8


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 في تلك الايام اذ كان الجمع كثيرا جدا ولم يكن لهم ما يأكلون دعا يسوع تلاميذه وقال لهم1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2 اني اشفق على الجمع لان الآن لهم ثلاثة ايام يمكثون معي وليس لهم ما يأكلون.2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3 وان صرفتهم الى بيوتهم صائمين يخورون في الطريق. لان قوما منهم جاءوا من بعيد.3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4 فاجابه تلاميذه. من اين يستطيع احد ان يشبع هؤلاء خبزا هنا في البرية.4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5 فسألهم كم عندكم من الخبز. فقالوا سبعة.5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6 فامر الجمع ان يتكئوا على الارض. واخذ السبع خبزات وشكر وكسر واعطى تلاميذه ليقدموا فقدموا الى الجمع.6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7 وكان معهم قليل من صغار السمك. فبارك وقال ان يقدموا هذه ايضا.7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8 فاكلوا وشبعوا. ثم رفعوا فضلات الكسر سبعة سلال.8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 وكان الآكلون نحو اربعة آلاف. ثم صرفهم.9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10 وللوقت دخل السفينة مع تلاميذه وجاء الى نواحي دلمانوثة10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11 فخرج الفريسيون وابتدأوا يحاورونه طالبين منه آية من السماء لكي يجربوه.11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12 فتنهد بروحه وقال لماذا يطلب هذا الجيل آية. الحق اقول لكم لن يعطى هذا الجيل آية12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 ثم تركهم ودخل ايضا السفينة ومضى الى العبر.13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14 ونسوا ان يأخذوا خبزا ولم يكن معهم في السفينة الا رغيف واحد.14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 واوصاهم قائلا انظروا وتحرزوا من خمير الفريسيين وخمير هيرودس.15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
16 ففكروا قائلين بعضهم لبعض ليس عندنا خبز.16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
17 فعلم يسوع وقال لهم لماذا تفكرون ان ليس عندكم خبز. ألا تشعرون بعد ولا تفهمون. أحتى الآن قلوبكم غليظة.17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
18 ألكم اعين ولا تبصرون ولكم آذان ولا تسمعون ولا تذكرون.18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
19 حين كسّرت الارغفة الخمسة للخمسة الآلاف كم قفة مملوءة كسرا رفعتم. قالوا له اثنتي عشرة.19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
20 وحين السبعة للاربعة الآلاف كم سل كسر مملوّا رفعتم. قالوا سبعة.20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
21 فقال لهم كيف لا تفهمون21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
22 وجاء الى بيت صيدا. فقدموا اليه اعمى وطلبوا اليه ان يلمسه.22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 فاخذ بيد الاعمى واخرجه الى خارج القرية وتفل في عينيه ووضع يديه عليه وسأله هل ابصر شيئا.23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 فتطلع وقال ابصر الناس كاشجار يمشون.24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
25 ثم وضع يديه ايضا على عينيه وجعله يتطلع فعاد صحيحا وابصر كل انسان جليّا.25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 فارسله الى بيته قائلا لا تدخل القرية ولا تقل لاحد في القرية26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 ثم خرج يسوع وتلاميذه الى قرى قيصرية فيلبس. وفي الطريق سأل تلاميذه قائلا لهم من يقول الناس اني انا.27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
28 فاجابوا. يوحنا المعمدان. وآخرون ايليا. وآخرون واحد من الانبياء.28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29 فقال لهم وانتم من تقولون اني انا. فاجاب بطرس وقال له انت المسيح.29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
30 فانتهرهم كي لا يقولوا لاحد عنه30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 وابتدأ يعلّمهم ان ابن الانسان ينبغي ان يتألم كثيرا ويرفض من الشيوخ ورؤساء الكهنة والكتبة ويقتل. وبعد ثلاثة ايام يقوم.31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
32 وقال القول علانية. فاخذه بطرس اليه وابتدأ ينتهره.32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
33 فالتفت وابصر تلاميذه فانتهر بطرس قائلا اذهب عني يا شيطان. لانك لا تهتم بما لله لكن بما للناس33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
34 ودعا الجمع مع تلاميذه وقال لهم من اراد ان يأتي ورائي فلينكر نفسه ويحمل صليبه ويتبعني.34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
35 فان من اراد ان يخلّص نفسه يهلكها. ومن يهلك نفسه من اجلي ومن اجل الانجيل فهو يخلّصها.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36 لانه ماذا ينتفع الانسان لو ربح العالم كله وخسر نفسه.36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
37 او ماذا يعطي الانسان فداء عن نفسه.37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
38 لان من استحى بي وبكلامي في هذا الجيل الفاسق الخاطئ فان ابن الانسان يستحي به متى جاء بمجد ابيه مع الملائكة القديسين38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.