Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco (مرقس) 14


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وكان الفصح وايام الفطير بعد يومين. وكان رؤساء الكهنة والكتبة يطلبون كيف يمسكونه بمكر ويقتلونه.1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdoteset scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
2 ولكنهم قالوا ليس في العيد لئلا يكون شغب في الشعب2 dicebant enim: “ Non indie festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
3 وفيما هو في بيت عنيا في بيت سمعان الابرص وهو متكئ جاءت امرأة معها قارورة طيب ناردين خالص كثير الثمن. فكسرت القارورة وسكبته على راسه.3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulierhabens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit supercaput eius.
4 وكان قوم مغتاظين في انفسهم فقالوا لماذا كان تلف الطيب هذا.4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quidperditio ista unguenti facta est?
5 لانه كان يمكن ان يباع هذا باكثر من ثلاث مئة دينار ويعطى للفقراء. وكانوا يؤنبونها.5 Poterat enim unguentum istud veniri plusquam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
6 اما يسوع فقال اتركوها. لماذا تزعجونها. قد عملت بي عملا حسنا.6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operataest in me.
7 لان الفقراء معكم في كل حين ومتى اردتم تقدرون ان تعملوا بهم خيرا. واما انا فلست معكم في كل حين.7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestisillis bene facere; me autem non semper habetis.
8 عملت ما عندها. قد سبقت ودهنت بالطيب جسدي للتكفين.8 Quod habuit, operata est:praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
9 الحق اقول لكم حيثما يكرز بهذا الانجيل في كل العالم يخبر ايضا بما فعلته هذه تذكارا لها9 Amen autem dico vobis: Ubicumquepraedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec,narrabitur in memoriam eius ”.
10 ثم ان يهوذا الاسخريوطي واحدا من الاثني عشر مضى الى رؤساء الكهنة ليسلمه اليهم.10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut prodereteum illis.
11 ولما سمعوا فرحوا ووعدوه ان يعطوه فضة. وكان يطلب كيف يسلمه في فرصة موافقة ‎11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
12 وفي اليوم الاول من الفطير حين كانوا يذبحون الفصح قال له تلاميذه اين تريد ان نمضي ونعد لتأكل الفصح.12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius:“ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
13 فارسل اثنين من تلاميذه وقال لهما اذهبا الى المدينة فيلاقيكما انسان حامل جرة ماء. اتبعاه.13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, etoccurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
14 وحيثما يدخل فقولا لرب البيت ان المعلّم يقول اين المنزل حيث آكل الفصح مع تلاميذي.14 et, quocumqueintroierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubiPascha cum discipulis meis manducem?”.
15 فهو يريكما علّية كبيرة مفروشة معدة. هناك اعدا لنا.15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculumgrande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
16 فخرج تلميذاه وأتيا الى المدينة ووجدا كما قال لهما. فأعدا الفصح16 Et abierunt discipuli etvenerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17 ولما كان المساء جاء مع الاثني عشر.17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.
18 وفيما هم متكئون يأكلون قال يسوع الحق اقول لكم ان واحدا منكم يسلمني. الآكل معي.18 Et discumbentibus eis etmanducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, quimanducat mecum ”.
19 فابتدأوا يحزنون ويقولون له واحدا فواحدا هل انا. وآخر هل انا.19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “Numquid ego? ”.
20 فاجاب وقال لهم. هو واحد من الاثني عشر الذي يغمس معي في الصحفة.20 Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum incatino.
21 ان ابن الانسان ماض كما هو مكتوب عنه. ولكن ويل لذلك الرجل الذي به يسلم ابن الانسان. كان خيرا لذلك الرجل لو لم يولد21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autemhomini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natushomo ille ”.
22 وفيما هم يأكلون اخذ يسوع خبزا وبارك وكسر واعطاهم وقال خذوا كلوا هذا هو جسدي.22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis etait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
23 ثم اخذ الكاس وشكر واعطاهم فشربوا منها كلهم.23 Et accepto calice, gratias agensdedit eis; et biberunt ex illo omnes.
24 وقال لهم هذا هو دمي الذي للعهد الجديد الذي يسفك من اجل كثيرين.24 Et ait illis: “ Hic est sanguis meusnovi testamenti, qui pro multis effunditur.
25 الحق اقول لكم اني لا اشرب بعد من نتاج الكرمة الى ذلك اليوم حينما اشربه جديدا في ملكوت الله.25 Amen dico vobis: Iam non bibam degenimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
26 ثم سبّحوا وخرجوا الى جبل الزيتون26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
27 وقال لهم يسوع ان كلكم تشكون فيّ في هذه الليلة. لانه مكتوب اني اضرب الراعي فتتبدد الخراف.27 Et ait eis Iesus: “ Omnesscandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
28 ولكن بعد قيامي اسبقكم الى الجليل.28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
29 فقال له بطرس وان شك الجميع فانا لا اشك.29 Petrus autemait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
30 فقال له يسوع الحق اقول لك انك اليوم في هذه الليلة قبل ان يصيح الديك مرتين تنكرني ثلاث مرات.30 Et ait illiIesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocemdederit, ter me es negaturus ”.
31 فقال باكثر تشديد ولو اضطررت ان اموت معك لا انكرك. وهكذا قال ايضا الجميع31 At ille amplius loquebatur: “ Et sioportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnesdicebant.
32 وجاءوا الى ضيعة اسمها جثسيماني فقال لتلاميذه اجلسوا ههنا حتى اصلّي.32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem ”.
33 ثم اخذ معه بطرس ويعقوب ويوحنا وابتدأ يدهش ويكتئب.33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum etcoepit pavere et taedere;
34 فقال لهم نفسي حزينة جدا حتى الموت. امكثوا هنا واسهروا.34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque admortem; sustinete hic et vigilate ”.
35 ثم تقدم قليلا وخرّ على الارض وكان يصلّي لكي تعبر عنه الساعة ان امكن.35 Et cum processisset paululum,procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
36 وقال يا ابا الآب كل شيء مستطاع لك. فاجز عني هذه الكاس. ولكن ليكن لا ما اريد انا بل ما تريد انت.36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc ame; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
37 ثم جاء ووجدهم نياما فقال لبطرس يا سمعان انت نائم. أما قدرت ان تسهر ساعة واحدة.37 Et venit et invenit eosdormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
38 اسهروا وصلّوا لئلا تدخلوا في تجربة. اما الروح فنشيط واما الجسد فضعيف.38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus,caro vero infirma ”.
39 ومضى ايضا وصلّى قائلا ذلك الكلام بعينه.39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40 ثم رجع ووجدهم ايضا نياما اذ كانت اعينهم ثقيلة فلم يعلموا بماذا يجيبونه.40 Etveniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, etignorabant quid responderent ei.
41 ثم جاء ثالثة وقال لهم ناموا الآن واستريحوا. يكفي. قد أتت الساعة. هوذا ابن الانسان يسلم الى ايدي الخطاة.41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormiteiam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manuspeccatorum.
42 قوموا لنذهب. هوذا الذي يسلمني قد اقترب42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
43 وللوقت فيما هو يتكلم اقبل يهوذا واحد من الاثني عشر ومعه جمع كثير بسيوف وعصي من عند رؤساء الكهنة والكتبة والشيوخ.43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illoturba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
44 وكان مسلمه قد اعطاهم علامة قائلا الذي اقبّله هو هو. امسكوه وامضوا به بحرص.44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero,ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
45 فجاء للوقت وتقدم اليه قائلا يا سيدي يا سيدي. وقبله.45 Et cum venisset, statim accedens adeum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.
46 فألقوا ايديهم عليه وامسكوه.46 At illi manus iniecerunt in eumet tenuerunt eum.
47 فاستل واحد من الحاضرين السيف وضرب عبد رئيس الكهنة فقطع اذنه47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladiumpercussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48 فاجاب يسوع وقال لهم كانه على لص خرجتم بسيوف وعصي لتأخذوني.48 Et respondensIesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et ligniscomprehendere me?
49 كل يوم كنت معكم في الهيكل اعلّم ولم تمسكوني. ولكن لكي تكمل الكتب.49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non metenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
50 فتركه الجميع وهربوا.50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51 وتبعه شاب لابسا ازارا على عريه فامسكه الشبان.51 Et adulescens quidam sequebatur eumamictus sindone super nudo, et tenent eum;
52 فترك الازار وهرب منهم عريانا52 at ille, reiecta sindone, nudusprofugit.
53 فمضوا بيسوع الى رئيس الكهنة فاجتمع معه جميع رؤساء الكهنة والشيوخ والكتبة.53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summisacerdotes et seniores et scribae.
54 وكان بطرس قد تبعه من بعيد الى داخل دار رئيس الكهنة وكان جالسا بين الخدام يستدفئ عند النار.54 Et Petrus a longe secutus est eum usqueintro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se adignem.
55 وكان رؤساء الكهنة والمجمع كله يطلبون شهادة على يسوع ليقتلوه فلم يجدوا.55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesumtestimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
56 لان كثيرين شهدوا عليه زورا ولم تتفق شهاداتهم.56 Multi enim testimoniumfalsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
57 ثم قام قوم وشهدوا عليه زورا قائلين.57 Et quidamsurgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
58 نحن سمعناه يقول اني انقض هذا الهيكل المصنوع بالايادي وفي ثلاثة ايام ابني آخر غير مصنوع باياد.58 “ Nosaudivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intratriduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
59 ولا بهذا كانت شهادتهم تتفق.59 Et ne ita quidem convenienserat testimonium illorum.
60 فقام رئيس الكهنة في الوسط وسأل يسوع قائلا أما تجيب بشيء. ماذا يشهد به هؤلاء عليك.60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavitIesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”.
61 اما هو فكان ساكتا ولم يجب بشيء. فسأله رئيس الكهنة ايضا وقال له أانت المسيح ابن المبارك.61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdosinterrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
62 فقال يسوع انا هو. وسوف تبصرون ابن الانسان جالسا عن يمين القوة وآتيا في سحاب السماء.62 Iesusautem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentemVirtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
63 فمزّق رئيس الكهنة ثيابه وقال ما حاجتنا بعد الى شهود.63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessariisunt nobis testes?
64 قد سمعتم التجاديف. ما رايكم. فالجميع حكموا عليه انه مستوجب الموت.64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnescondemnaverunt eum esse reum mortis.
65 فابتدأ قوم يبصقون عليه ويغطون وجهه ويلكمونه ويقولون له تنبأ. وكان الخدام يلطمونه65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eumcaedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
66 وبينما كان بطرس في الدار اسفل جاءت احدى جواري رئيس الكهنة.66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
67 فلما رأت بطرس يستدفئ نظرت اليه وقالت وانت كنت مع يسوع الناصري.67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cumhoc Nazareno, Iesu, eras! ”.
68 فانكر قائلا لست ادري ولا افهم ما تقولين. وخرج خارجا الى الدهليز. فصاح الديك.68 At ille negavit dicens: “ Neque scio nequenovi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 فرأته الجارية ايضا وابتدأت تقول للحاضرين ان هذا منهم.69 Etancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic exillis est! ”.
70 فانكر ايضا. وبعد قليل ايضا قال الحاضرون لبطرس حقا انت منهم لانك جليلي ايضا ولغتك تشبه لغتهم.70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, quiastabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.
71 فابتدأ يلعن ويحلف اني لا اعرف هذا الرجل الذي تقولون عنه.71 Illeautem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis!”.
72 وصاح الديك ثانية فتذكر بطرس القول الذي قاله له يسوع انك قبل ان يصيح الديك مرتين تنكرني ثلاث مرات. فلما تفكر به بكى72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicutdixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepitflere.