1 وفي اليوم الثامن دعا موسى هرون وبنيه وشيوخ اسرائيل | 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron : |
2 وقال لهرون خذ لك عجلا ابن بقر لذبيحة خطية وكبشا لمحرقة صحيحين وقدّمهما امام الرب. | 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. |
3 وكلم بني اسرائيل قائلا خذوا تيسا من المعز لذبيحة خطية وعجلا وخروفا حوليّين صحيحين لمحرقة | 3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, |
4 وثورا وكبشا لذبيحة سلامة للذبح امام الرب وتقدمة ملتوتة بزيت. لان الرب اليوم يتراءى لكم. | 4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis. |
5 فاخذوا ما امر به موسى الى قدام خيمة الاجتماع وتقدم كل الجماعة ووقفوا امام الرب. | 5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret, |
6 فقال موسى هذا ما امر به الرب. تعملونه فيتراءى لكم مجد الرب. | 6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus. |
7 ثم قال موسى لهرون تقدم الى المذبح واعمل ذبيحة خطيتك ومحرقتك وكفّر عن نفسك وعن الشعب واعمل قربان الشعب وكفّر عنهم كما امر الرب. | 7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
|
8 فتقدم هرون الى المذبح وذبح عجل الخطية الذي له. | 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo : |
9 وقدّم بنو هرون اليه الدم فغمس اصبعه في الدم وجعل على قرون المذبح ثم صبّ الدم الى اسفل المذبح. | 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. |
10 والشحم والكليتين وزيادة الكبد من ذبيحة الخطية اوقدها على المذبح كما امر الرب موسى. | 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi : |
11 واما اللحم والجلد فاحرقهما بنار خارج المحلّة | 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. |
12 ثم ذبح المحرقة فناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا. | 12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. |
13 ثم ناولوه المحرقة بقطعها والراس. فاوقدها على المذبح. | 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, |
14 وغسل الاحشاء والاكارع واوقدها فوق المحرقة على المذبح. | 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
|
15 ثم قدم قربان الشعب واخذ تيس الخطية الذي للشعب وذبحه وعمله للخطية كالاول. | 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari, |
16 ثم قدم المحرقة وعملها كالعادة. | 16 fecit holocaustum, |
17 ثم قدم التقدمة وملأ كفّه منها واوقدها على المذبح عدا محرقة الصباح. | 17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. |
18 ثم ذبح الثور والكبش ذبيحة السلامة التي للشعب وناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا. | 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. |
19 والشحم من الثور ومن الكبش الألية وما يغشّي والكليتين وزيادة الكبد. | 19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, |
20 ووضعوا الشحم على الصدرين فاوقد الشحم على المذبح. | 20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare, |
21 واما الصدران والساق اليمنى فرددها هرون ترديدا امام الرب كما امر موسى | 21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
|
22 ثم رفع هرون يده نحو الشعب وباركهم وانحدر من عمل ذبيحة الخطية والمحرقة وذبيحة السلامة. | 22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. |
23 ودخل موسى وهرون الى خيمة الاجتماع ثم خرجا وباركا الشعب. فتراءى مجد الرب لكل الشعب | 23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini : |
24 وخرجت نار من عند الرب واحرقت على المذبح المحرقة والشحم. فرأى جميع الشعب وهتفوا وسقطوا على وجوههم | 24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. |