1 وكلم الرب موسى قائلا | 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
2 كلّم بني اسرائيل وقل لهم. انا الرب الهكم. | 2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. |
3 مثل عمل ارض مصر التي سكنتم فيها لا تعملوا ومثل عمل ارض كنعان التي انا آت بكم اليها لا تعملوا وحسب فرائضهم لا تسلكوا. | 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. |
4 احكامي تعملون وفرائضي تحفظون لتسلكوا فيها. انا الرب الهكم. | 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. |
5 فتحفظون فرائضي واحكامي التي اذا فعلها الانسان يحيا بها. انا الرب | 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
|
6 لا يقترب انسان الى قريب جسده ليكشف العورة. انا الرب. | 6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
|
7 عورة ابيك وعورة امك لا تكشف. انها امك لا تكشف عورتها. | 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. |
8 عورة امرأة ابيك لا تكشف. انها عورة ابيك. | 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. |
9 عورة اختك بنت ابيك او بنت امك المولودة في البيت او المولودة خارجا لا تكشف عورتها. | 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. |
10 عورة ابنة ابنك او ابنة بنتك لا تكشف عورتها. انها عورتك. | 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. |
11 عورة بنت امرأة ابيك المولودة من ابيك لا تكشف عورتها انها اختك. | 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. |
12 عورة اخت ابيك لا تكشف. انها قريبة ابيك. | 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. |
13 عورة اخت امك لا تكشف. انها قريبة امك. | 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. |
14 عورة اخي ابيك لا تكشف. الى امرأته لا تقترب. انها عمتك. | 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. |
15 عورة كنّتك لا تكشف. انها امرأة ابنك. لا تكشف عورتها. | 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. |
16 عورة امرأة اخيك لا تكشف. انها عورة اخيك. | 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
|
17 عورة امرأة وبنتها لا تكشف. ولا تاخذ ابنة ابنها او ابنة بنتها لتكشف عورتها. انهما قريبتاها. انه رذيلة. | 17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. |
18 ولا تأخذ امرأة على اختها للضرّ لتكشف عورتها معها في حياتها. | 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
|
19 ولا تقترب الى امرأة في نجاسة طمثها لتكشف عورتها. | 19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. |
20 ولا تجعل مع امرأة صاحبك مضجعك لزرع فتتنجس بها. | 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
|
21 ولا تعط من زرعك للاجازة لمولك لئلا تدنس اسم الهك. انا الرب. | 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
|
22 ولا تضاجع ذكرا مضاجعة امرأة. انه رجس. | 22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
|
23 ولا تجعل مع بهيمة مضجعك فتتنجس بها ولا تقف امرأة امام بهيمة لنزائها. انه فاحشة | 23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
|
24 بكل هذه لا تتنجسوا لانه بكل هذه قد تنجس الشعوب الذين انا طاردهم من امامكم | 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
25 فتنجست الارض. فاجتزي ذنبها منها فتقذف الارض سكانها. | 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. |
26 لكن تحفظون انتم فرائضي واحكامي ولا تعملون شيئا من جميع هذه الرجسات لا الوطني ولا الغريب النازل في وسطكم. | 26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. |
27 لان جميع هذه الرجسات قد عملها اهل الارض الذين قبلكم فتنجست الارض. | 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. |
28 فلا تقذفكم الارض بتنجيسكم اياها كما قذفت الشعوب التي قبلكم. | 28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. |
29 بل كل من عمل شيئا من جميع هذه الرجسات تقطع الانفس التي تعملها من شعبها. | 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. |
30 فتحفظون شعائري لكي لا تعملوا شيئا من الرسوم الرجسة التي عملت قبلكم ولا تتنجسوا بها. انا الرب الهكم | 30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
|