Baruc 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SAGRADA BIBLIA | VULGATA |
---|---|
1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. | |
2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. | |
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. | |
4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis. | |
5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. | |
6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni : | |
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. | |
8 Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. | |
9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. |