| 1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Persesregnum eius.
|
| 2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. |
| 3 Eratquoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per diessingulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. |
| 4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Danieladorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”. |
| 5 Quirespondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, quicreavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”. |
| 6 Et dixit ad eumrex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat etbibat cotidie? ”. |
| 7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enimintrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”. |
| 8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritismihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; |
| 9 si autem ostenderitisquoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Etdixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”. |
| 10 Erant autem sacerdotes Belseptuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Danielein templum Belis. |
| 11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras;et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulotuo; |
| 12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, mortemoriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”. |
| 13 Contemnebant autem,quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semperet devorabant ea. |
| 14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rexposuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem etcribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium etsignantes anulo regis abierunt. |
| 15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxtaconsuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. |
| 16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; |
| 17 et ait rex: “ Salvanesunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”. |
| 18 Statimque cumaperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es,Bel, et non est apud te dolus quisquam ”. |
| 19 Et risit Daniel et tenuit regem,ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuiusvestigia sunt haec ”. |
| 20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierumet infantium ”. Et iratus est rex. |
| 21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores etfilios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur etconsumebant, quae erant super mensam. |
| 22 Occidit ergo illos rex et tradidit Belin potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
|
| 23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. |
| 24 Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”. |
| 25 DixitqueDaniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. |
| 26 Tu autem,rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Etait rex: “ Do tibi ”. |
| 27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxitpariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptusest draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”. |
| 28 Cum audissent Babylonii,indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeusfactus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”. |
| 29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquininterficiemus te et domum tuam ”. |
| 30 Vidit ergo rex quod irruerent in eumvehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. |
| 31 Qui miserunt eumin lacum leonum, et erat ibi diebus sex. |
| 32 Porro in lacu erant septem leones,et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, utdevorarent Danielem. |
| 33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxeratpulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferretmessoribus. |
| 34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”. |
| 35 Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”. |
| 36 Et apprehendit eum angelusDomini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum inBabylone supra lacum in impetu spiritus sui. |
| 37 Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”. |
| 38 Et ait Daniel: “Recordatuses enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”. |
| 39 Surgensque Danielcomedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. |
| 40 Venit ergorex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecceDaniel sedens. |
| 41 Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine,Deus Danielis, et non est alius praeter te ”. |
| 42 Porro illos, qui perditioniseius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.
|