Siracide 40
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. | |
2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, | |
3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere : | |
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio : | |
5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. | |
6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. | |
7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem : | |
8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. | |
9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella : | |
10 super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus. | |
11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. | |
12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. | |
13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. | |
14 In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent. | |
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant. | |
16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne f?num evelletur. | |
17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. | |
18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. | |
19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur. | |
20 Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ. | |
21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis. | |
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc virides sationes. | |
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. | |
24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit. | |
25 Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum. | |
26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. | |
27 Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium. | |
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. | |
29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere. | |
30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis : | |
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. | |
32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. |