Psalmi 115
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. | 1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. |
2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. | 2 Quare dicent gentes: “ Ubi est Deus eorum? ”. |
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? | 3 Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. |
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. | 4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. | 5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. |
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. | 6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. |
7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea : | 7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. |
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. | 8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. |
9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; | 9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. |
10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. | 10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. |
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. | |
12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, | |
13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. | |
14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. | |
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. | |
16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. | |
17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium, | |
18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum. |