Jó 16
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Job, dixit :2Audivi frequenter talia :
consolatores onerosi omnes vos estis.
3Numquid habebunt finem verba ventosa ?
aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
4Poteram et ego similia vestri loqui,
atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
5consolarer et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos ;
6roborarem vos ore meo,
et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
7Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,
et si tacuero, non recedet a me.
8Nunc autem oppressit me dolor meus,
et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
10Collegit furorem suum in me,
et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :
hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11Aperuerunt super me ora sua,
et exprobrantes percusserunt maxillam meam :
satiati sunt pœnis meis.
12Conclusit me Deus apud iniquum,
et manibus impiorum me tradidit.
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit me sibi quasi in signum.
14Circumdedit me lanceis suis ;
convulneravit lumbos meos :
non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
15Concidit me vulnere super vulnus :
irruit in me quasi gigas.
16Saccum consui super cutem meam,
et operui cinere carnem meam.
17Facies mea intumuit a fletu,
et palpebræ meæ caligaverunt.
18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,
cum haberem mundas ad Deum preces.
19Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
20ecce enim in cælo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
21Verbosi amici mei :
ad Deum stillat oculus meus :
22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,
quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
23Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam per quam non revertar ambulo.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito