Paralipomenon II 27
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. | 1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. |
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat. | 2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. |
3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. | 3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. |
4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. | 4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres. |
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. | 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. |
6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. | 6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. |
7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. | 7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. |
8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. | 8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. |
9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo. | 9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo. |