Paralipomenon I 3
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, | 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, |
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, | 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, |
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. | 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. |
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. | 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. |
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel : | 5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; |
6 Jebaar quoque et Elisama, | 6 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet |
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, | 7 et Noga et Napheg et Iaphia |
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem : | 8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem. |
9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar. | 9 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar. |
10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, | 10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat |
11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas : | 11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. |
12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham | 12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham |
13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. | 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. |
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. | 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae; |
15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. | 15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. |
16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. | 16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. |
17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel, | 17 Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius, |
18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. | 18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias. |
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum : | 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum |
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. | 20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. |
21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. | 21 Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias. |
22 Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. | 22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero. |
23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. | 23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres. |
24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. | 24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem. |