Abacuc 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
BIBBIA TINTORI | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum. | |
2 Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. | |
3 Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. | |
4 Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. | |
5 Ante faciem eius ibit mors, et egredietur pestis post pedes eius. | |
6 Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius. | |
7 In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian. | |
8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. | |
9 Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah. In fluvios scindes terram, | |
10 viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. | |
11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae. | |
12 In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes. | |
13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah. | |
14 Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. | |
15 Viamfecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. | |
16 Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subterme vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos. | |
17 Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. | |
18 Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo. | |
19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum. |