1 واجتمع رجال افرايم وعبروا الى جهة الشمال وقالوا ليفتاح لماذا عبرت لمحاربة بني عمون ولم تدعنا للذهاب معك. نحرق بيتك عليك بنار. | 1 Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “ Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ”. |
2 فقال لهم يفتاح. صاحب خصام شديد كنت انا وشعبي مع بني عمون وناديتكم فلم تخلصوني من يدهم. | 2 Quibus ille respondit: “ Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. |
3 ولما رأيت انكم لا تخلصون وضعت نفسي في يدي وعبرت الى بني عمون فدفعهم الرب ليدي. فلماذا صعدتم عليّ اليوم هذا لمحاربتي. | 3 Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ”.
|
4 وجمع يفتاح كل رجال جلعاد وحارب افرايم فضرب رجال جلعاد افرايم لانهم قالوا. انتم منفلتو افرايم. جلعاد بين افرايم ومنسّى. | 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “ Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ”. |
5 فاخذ الجلعاديون مخاوض الاردن لافرايم وكان اذ قال منفلتو افرايم دعوني اعبر. كان رجال جلعاد يقولون له أانت افرايمي فان قال لا | 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “ Obsecro, ut me transire permittatis ”, dicebant ei Galaaditae: “ Numquid Ephrathaeus es? ”. Quo dicente: “ Non sum ”, |
6 كانوا يقولون له قل اذا شبولت فيقول سبولت ولم يتحفظ للفظ بحق. فكانوا يأخذونه ويذبحونه على مخاوض الاردن. فسقط في ذلك الوقت من افرايم اثنان واربعون الفا. | 6 interrogabant eum: “ Dic ergo: Scibboleth ” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “ Sibboleth ”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.
|
7 وقضى يفتاح لاسرائيل ست سنين. ومات يفتاح الجلعادي ودفن في احدى مدن جلعاد | 7 Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
|
8 وقضى بعده لاسرائيل ابصان من بيت لحم. | 8 Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. |
9 وكان له ثلاثون ابنا وثلاثون ابنة ارسلهنّ الى الخارج وأتى من الخارج بثلاثين ابنة لبنيه وقضى لاسرائيل سبع سنين. | 9 Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; |
10 ومات ابصان ودفن في بيت لحم | 10 mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
|
11 وقضى بعده لاسرائيل ايلون الزبولوني. قضى لاسرائيل عشر سنين. | 11 Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis; |
12 ومات ايلون الزبولوني ودفن في ايلون في ارض زبولون | 12 mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
|
13 وقضى بعده لاسرائيل عبدون بن هلّيل الفرعتوني. | 13 Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. |
14 وكان له اربعون ابنا وثلاثون حفيدا يركبون على سبعين جحشا قضى لاسرائيل ثماني سنين. | 14 Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; |
15 ومات عبدون بن هلّيل الفرعتوني ودفن في فرعتون في ارض افرايم في جبل العمالقة | 15 mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.
|