1 لا تزجر شيخا بل عظه كأب والاحداث كاخوة | 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, |
2 والعجائز كامّهات والحدثات كاخوات بكل طهارة | 2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. |
3 اكرم الارامل اللواتي هنّ بالحقيقة ارامل. | 3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. |
4 ولكن ان كانت ارملة لها اولاد او حفدة فليتعلّموا اولا ان يوقّروا اهل بيتهم ويوفوا والديهم المكافاة. لان هذا صالح ومقبول امام الله. | 4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. |
5 ولكن التي هي بالحقيقة ارملة ووحيدة فقد ألقت رجاءها على الله وهي تواظب الطلبات والصلوات ليلا ونهارا. | 5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; |
6 واما المتنعمة فقد ماتت وهي حية. | 6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est. |
7 فأوص بهذا لكي يكنّ بلا لوم. | 7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. |
8 وان كان احد لا يعتني بخاصته ولا سيما اهل بيته فقد انكر الايمان وهو شر من غير المؤمن. | 8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
|
9 لتكتتب ارملة ان لم يكن عمرها اقل من ستين سنة امرأة رجل واحد | 9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, |
10 مشهودا لها في اعمال صالحة ان تكن قد ربّت الاولاد اضافت الغرباء غسلت ارجل القديسين ساعدت المتضايقين اتبعت كل عمل صالح. | 10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. |
11 اما الارامل الحدثات فارفضهنّ لانهنّ متى بطرن على المسيح يردن ان يتزوجن. | 11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, |
12 ولهنّ دينونة لانهنّ رفضنّ الايمان الاول. | 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; |
13 ومع ذلك ايضا يتعلمن ان يكنّ بطالات يطفن في البيوت ولسن بطالات فقط بل مهذارات ايضا وفضوليات يتكلمن بما لا يجب. | 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. |
14 فاريد ان الحدثات يتزوجن ويلدن الاولاد ويدبّرن البيوت ولا يعطين علة للمقاوم من اجل الشتم. | 14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; |
15 فان بعضهنّ قد انحرفن وراء الشيطان. | 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
|
16 ان كان لمؤمن او مؤمنة ارامل فليساعدهنّ ولا يثقّل على الكنيسة لكي تساعد هي اللواتي هنّ بالحقيقة ارامل | 16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
|
17 اما الشيوخ المدبرون حسنا فليحسبوا اهلا لكرامة مضاعفة ولا سيما الذين يتعبون في الكلمة والتعليم. | 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; |
18 لان الكتاب يقول لا تكمّ ثورا دارسا. والفاعل مستحق اجرته | 18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. |
19 لا تقبل شكاية على شيخ الا على شاهدين او ثلاثة شهود. | 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. |
20 الذين يخطئون وبّخهم امام الجميع لكي يكون عند الباقين خوف. | 20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. |
21 اناشدك امام الله والرب يسوع المسيح والملائكة المختارين ان تحفظ هذا بدون غرض ولا تعمل شيئا بمحاباة. | 21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. |
22 لا تضع يدا على احد بالعجلة ولا تشترك في خطايا الآخرين. احفظ نفسك طاهرا | 22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
|
23 لا تكن في ما بعد شراب ماء بل استعمل خمرا قليلا من اجل معدتك واسقامك الكثيرة | 23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
|
24 خطايا بعض الناس واضحة تتقدم الى القضاء. واما البعض فتتبعهم. | 24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; |
25 كذلك ايضا الاعمال الصالحة واضحة والتي هي خلاف ذلك لا يمكن ان تخفى | 25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.
|