1 ثم بعد اربع عشرة سنة صعدت ايضا الى اورشليم مع برنابا آخذا معي تيطس ايضا. | 1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. |
2 وانما صعدت بموجب اعلان وعرضت عليهم الانجيل الذي اكرز به بين الامم ولكن بالانفراد على المعتبرين لئلا اكون اسعى او قد سعيت باطلا. | 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. |
3 لكن لم يضطر ولا تيطس الذي كان معي وهو يوناني ان يختتن. | 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi : |
4 ولكن بسبب الاخوة الكذبة المدخلين خفية الذين دخلوا اختلاسا ليتجسسوا حريتنا التي لنا في المسيح كي يستعبدونا. | 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. |
5 الذين لم نذعن لهم بالخضوع ولا ساعة ليبقى عندكم حق الانجيل. | 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos : |
6 واما المعتبرون انهم شيء مهما كانوا لا فرق عندي. الله لا يأخذ بوجه انسان. فان هؤلاء المعتبرين لم يشيروا عليّ بشيء. | 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. |
7 بل بالعكس اذ رأوا اني اؤتمنت على انجيل الغرلة كما بطرس على انجيل الختان. | 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis |
8 فان الذي عمل في بطرس لرسالة الختان عمل فيّ ايضا للامم. | 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) : |
9 فاذ علم بالنعمة المعطاة لي يعقوب وصفا ويوحنا المعتبرون انهم اعمدة اعطوني وبرنابا يمين الشركة لنكون نحن للامم واما هم فللختان. | 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem : |
10 غير ان نذكر الفقراء. وهذا عينه كنت اعتنيت ان افعله | 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
|
11 ولكن لما أتى بطرس الى انطاكية قاومته مواجهة لانه كان ملوما. | 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. |
12 لانه قبلما أتى قوم من عند يعقوب كان يأكل مع الامم ولكن لما أتوا كان يؤخر ويفرز نفسه خائفا من الذين هم من الختان. | 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. |
13 وراءى معه باقي اليهود ايضا حتى ان برنابا ايضا انقاد الى ريائهم. | 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. |
14 لكن لما رأيت انهم لا يسلكون باستقامة حسب حق الانجيل قلت لبطرس قدام الجميع ان كنت وانت يهودي تعيش امميا لا يهوديا فلماذا تلزم الامم ان يتهوّدوا. | 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
|
15 نحن بالطبيعة يهود ولسنا من الامم خطاة | 15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. |
16 اذ نعلم ان الانسان لا يتبرر باعمال الناموس بل بايمان يسوع المسيح آمنّا نحن ايضا بيسوع المسيح لنتبرر بايمان يسوع لا باعمال الناموس. لانه باعمال الناموس لا يتبرر جسد ما. | 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. |
17 فان كنا ونحن طالبون ان نتبرر في المسيح نوجد نحن انفسنا ايضا خطاة أفالمسيح خادم للخطية. حاشا. | 17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit. |
18 فاني ان كنت ابني ايضا هذا الذي قد هدمته فاني اظهر نفسي متعديا. | 18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo. |
19 لاني مت بالناموس للناموس لاحيا للّه. | 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. |
20 مع المسيح صلبت فاحيا لا انا بل المسيح يحيا فيّ. فما احياه الآن في الجسد فانما احياه في الايمان ايمان ابن الله الذي احبني واسلم نفسه لاجلي | 20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. |
21 لست ابطل نعمة الله. لانه ان كان بالناموس بر فالمسيح اذا مات بلا سبب | 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. |