1 فلما علم الرب ان الفريسيين سمعوا ان يسوع يصيّر ويعمد تلاميذ اكثر من يوحنا. | 1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes |
2 مع ان يسوع نفسه لم يكن يعمد بل تلاميذه. | 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), |
3 ترك اليهودية ومضى ايضا الى الجليل. | 3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. |
4 وكان لا بد له ان يجتاز السامرة. | 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
|
5 فأتى الى مدينة من السامرة يقال لها سوخار بقرب الضيعة التي وهبها يعقوب ليوسف ابنه. | 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. |
6 وكانت هناك بئر يعقوب. فاذ كان يسوع قد تعب من السفر جلس هكذا على البئر. وكان نحو الساعة السادسة. | 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. |
7 فجاءت امرأة من السامرة لتستقي ماء. فقال لها يسوع اعطيني لاشرب. | 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. |
8 لان تلاميذه كانوا قد مضوا الى المدينة ليبتاعوا طعاما. | 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) |
9 فقالت له المرأة السامرية كيف تطلب مني لتشرب وانت يهودي وانا امرأة سامرية. لان اليهود لا يعاملون السامريين. | 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. |
10 اجاب يسوع وقال لها لو كنت تعلمين عطية الله ومن هو الذي يقول لك اعطيني لاشرب لطلبت انت منه فاعطاك ماء حيّا. | 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. |
11 قالت له المرأة يا سيد لا دلو لك والبئر عميقة. فمن اين لك الماء الحي. | 11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? |
12 ألعلك اعظم من ابينا يعقوب الذي اعطانا البئر وشرب منها هو وبنوه ومواشيه. | 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? |
13 اجاب يسوع وقال لها. كل من يشرب من هذا الماء يعطش ايضا. | 13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : |
14 ولكن من يشرب من الماء الذي اعطيه انا فلن يعطش الى الابد. بل الماء الذي اعطيه يصير فيه ينبوع ماء ينبع الى حياة ابدية. | 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. |
15 قالت له المرأة يا سيد اعطني هذا الماء لكي لا اعطش ولا آتي الى هنا لاستقي. | 15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. |
16 قال لها يسوع اذهبي وادعي زوجك وتعالي الى ههنا. | 16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. |
17 اجابت المرأة وقالت ليس لي زوج. قال لها يسوع حسنا قلت ليس لي زوج. | 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; |
18 لانه كان لك خمسة ازواج والذي لك الآن ليس هو زوجك. هذا قلت بالصدق. | 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. |
19 قالت له المرأة يا سيد ارى انك نبي. | 19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. |
20 آباؤنا سجدوا في هذا الجبل وانتم تقولون ان في اورشليم الموضع الذي ينبغي ان يسجد فيه. | 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. |
21 قال لها يسوع يا امرأة صدقيني انه تأتي ساعة لا في هذا الجبل ولا في اورشليم تسجدون للآب. | 21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. |
22 انتم تسجدون لما لستم تعلمون. اما نحن فنسجد لما نعلم. لان الخلاص هو من اليهود. | 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. |
23 ولكن تأتي ساعة وهي الآن حين الساجدون الحقيقيون يسجدون للآب بالروح والحق. لان الآب طالب مثل هؤلاء الساجدين له. | 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. |
24 الله روح. والذين يسجدون له فبالروح والحق ينبغي ان يسجدوا. | 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. |
25 قالت له المرأة انا اعلم ان مسيا الذي يقال له المسيح يأتي. فمتى جاء ذاك يخبرنا بكل شيء. | 25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. |
26 قال لها يسوع انا الذي اكلمك هو | 26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. |
27 وعند ذلك جاء تلاميذه وكانوا يتعجبون انه يتكلم مع امرأة. ولكن لم يقل احد ماذا تطلب او لماذا تتكلم معها. | 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? |
28 فتركت المرأة جرتها ومضت الى المدينة وقالت للناس | 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : |
29 هلموا انظروا انسانا قال لي كل ما فعلت. ألعل هذا هو المسيح. | 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? |
30 فخرجوا من المدينة وأتوا اليه | 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. |
31 وفي اثناء ذلك سأله تلاميذه قائلين يا معلّم كل. | 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. |
32 فقال لهم انا لي طعام لآكل لستم تعرفونه انتم. | 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. |
33 فقال التلاميذ بعضهم لبعض ألعل احدا اتاه بشيء ليأكل. | 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? |
34 قال لهم يسوع طعامي ان اعمل مشيئة الذي ارسلني واتمم عمله. | 34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. |
35 أما تقولون انه يكون اربعة اشهر ثم يأتي الحصاد. ها انا اقول لكم ارفعوا اعينكم وانظروا الحقول انها قد ابيضّت للحصاد. | 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. |
36 والحاصد يأخذ اجرة ويجمع ثمرا للحياة الابدية لكي يفرح الزارع والحاصد معا. | 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. |
37 لانه في هذا يصدق القول ان واحدا يزرع وآخر يحصد. | 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. |
38 انا ارسلتكم لتحصدوا ما لم تتعبوا فيه. آخرون تعبوا وانتم قد دخلتم على تعبهم | 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. |
39 فآمن به من تلك المدينة كثيرون من السامريين بسبب كلام المرأة التي كانت تشهد انه قال لي كل ما فعلت. | 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. |
40 فلما جاء اليه السامريون سألوه ان يمكث عندهم. فمكث هناك يومين. | 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. |
41 فآمن به اكثر جدا بسبب كلامه. | 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. |
42 وقالوا للمرأة اننا لسنا بعد بسبب كلامك نؤمن. لاننا نحن قد سمعنا ونعلم ان هذا هو بالحقيقة المسيح مخلّص العالم | 42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
|
43 وبعد اليومين خرج من هناك ومضى الى الجليل. | 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. |
44 لان يسوع نفسه شهد ان ليس لنبي كرامة في وطنه. | 44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. |
45 فلما جاء الى الجليل قبله الجليليون اذ كانوا قد عاينوا كل ما فعل في اورشليم في العيد. لانهم هم ايضا جاءوا الى العيد. | 45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum. |
46 فجاء يسوع ايضا الى قانا الجليل حيث صنع الماء خمرا. وكان خادم للملك ابنه مريض في كفرناحوم. | 46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. |
47 هذا اذ سمع ان يسوع قد جاء من اليهودية الى الجليل انطلق اليه وسأله ان ينزل ويشفي ابنه لانه كان مشرفا على الموت. | 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. |
48 فقال له يسوع لا تؤمنون ان لم تروا آيات وعجائب. | 48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. |
49 قال له خادم الملك يا سيد انزل قبل ان يموت ابني. | 49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. |
50 قال له يسوع اذهب. ابنك حيّ. فآمن الرجل بالكلمة التي قالها له يسوع وذهب. | 50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. |
51 وفيما هو نازل استقبله عبيده واخبروه قائلين ان ابنك حيّ. | 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. |
52 فاستخبرهم عن الساعة التي فيها اخذ يتعافى فقالوا له امس في الساعة السابعة تركته الحمى. | 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris. |
53 ففهم الاب انه في تلك الساعة التي قال له فيها يسوع ان ابنك حيّ. فآمن هو وبيته كله. | 53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. |
54 هذه ايضا آية ثانية صنعها يسوع لما جاء من اليهودية الى الجليل | 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. |