Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo (متى) 8


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 ولما نزل من الجبل تبعته جموع كثيرة.1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :
2 واذا ابرص قد جاء وسجد له قائلا يا سيد ان اردت تقدر ان تطهرني.2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
3 فمدّ يسوع يده ولمسه قائلا أريد فاطهر. وللوقت طهر برصه.3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
4 فقال له يسوع انظر ان لا تقول لأحد. بل اذهب أر نفسك للكاهن وقدم القربان الذي امر به موسى شهادة لهم4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
5 ولما دخل يسوع كفرناحوم جاء اليه قائد مئة يطلب اليه5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
6 ويقول يا سيد غلامي مطروح في البيت مفلوجا متعذبا جدا.6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 فقال له يسوع انا آتي واشفيه.7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
8 فاجاب قائد المئة وقال يا سيد لست مستحقا ان تدخل تحت سقفي. لكن قل كلمة فقط فيبرأ غلامي.8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 لاني انا ايضا انسان تحت سلطان. لي جند تحت يدي. اقول لهذا اذهب فيذهب ولآخر ائت فياتي ولعبدي افعل هذا فيفعل.9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
10 فلما سمع يسوع تعجب وقال للذين يتبعون. الحق اقول لكم لم اجد ولا في اسرائيل ايمانا بمقدار هذا.10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
11 واقول لكم ان كثيرين سيأتون من المشارق والمغارب ويتكئون مع ابراهيم واسحق ويعقوب في ملكوت السموات.11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
12 واما بنو الملكوت فيطرحون الى الظلمة الخارجية. هناك يكون البكاء وصرير الاسنان.12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
13 ثم قال يسوع لقائد المئة اذهب وكما آمنت ليكن لك. فبرأ غلامه في تلك الساعة13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 ولما جاء يسوع الى بيت بطرس رأى حماته مطروحة ومحمومة.14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
15 فلمس يدها فتركتها الحمى. فقامت وخدمتهم.15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 ولما صار المساء قدموا اليه مجانين كثيرين. فأخرج الارواح بكلمة وجميع المرضى شفاهم.16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
17 لكي يتم ما قيل باشعياء النبي القائل هو اخذ اسقامنا وحمل امراضنا17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :
et ægrotationes nostras portavit.
18 ولما رأى يسوع جموعا كثيرة حوله امر بالذهاب الى العبر.18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 فتقدم كاتب وقال له يا معلّم اتبعك اينما تمضي.19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 فقال له يسوع للثعالب اوجرة ولطيور السماء اوكار. واما ابن الانسان فليس له اين يسند راسه.20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21 وقال له آخر من تلاميذه يا سيد ائذن لي ان امضي اولا وادفن ابي.21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22 فقال له يسوع اتبعني ودع الموتى يدفنون موتاهم22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 ولما دخل السفينة تبعه تلاميذه.23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
24 واذ اضطراب عظيم قد حدث في البحر حتى غطت الامواج السفينة. وكان هو نائما.24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
25 فتقدم تلاميذه وايقظوه قائلين يا سيد نجنا فاننا نهلك.25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
26 فقال لهم ما بالكم خائفين يا قليلي الايمان. ثم قام وانتهر الرياح والبحر فصار هدوء عظيم.26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 فتعجب الناس قائلين اي انسان هذا. فان الرياح والبحر جميعا تطيعه27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
28 ولما جاء الى العبر الى كورة الجرجسيين استقبله مجنونان خارجان من القبور هائجان جدا حتى لم يكن احد يقدر ان يجتاز من تلك الطريق.28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 واذا هما قد صرخا قائلين ما لنا ولك يا يسوع ابن الله. أجئت الى هنا قبل الوقت لتعذبنا.29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
30 وكان بعيدا منهم قطيع خنازير كثيرة ترعى.30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 فالشياطين طلبوا اليه قائلين ان كنت تخرجنا فاذن لنا ان نذهب الى قطيع الخنازير.31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 فقال لهم امضوا. فخرجوا ومضوا الى قطيع الخنازير. واذا قطيع الخنازير كله قد اندفع من على الجرف الى البحر ومات في المياه.32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.
33 اما الرعاة فهربوا ومضوا الى المدينة واخبروا عن كل شيء وعن أمر المجنونين.33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
34 فاذا كل المدينة قد خرجت لملاقاة يسوع. ولما ابصروه طلبوا ان ينصرف عن تخومهم34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.