Geremia (ارميا) 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 اسمعوا الكلمة التي تكلم بها الرب عليكم يا بيت اسرائيل. | 1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. |
2 هكذا قال الرب. لا تتعلموا طريق الامم ومن آيات السموات لا ترتعبوا. لان الامم ترتعب منها. | 2 Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, |
3 لان فرائض الامم باطلة. لانها شجرة يقطعونها من الوعر. صنعة يدي نجار بالقدوم. | 3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia : |
4 بالفضة والذهب يزينونها وبالمسامير والمطارق يشددونها فلا تتحرك. | 4 argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur : |
5 هي كاللّعين في مقثأة فلا تتكلم. تحمل حملا لانها لا تمشي. لا تخافوها لانها لا تضر ولا فيها ان تصنع خيرا. | 5 in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. |
6 لا مثل لك يا رب عظيم انت وعظيم اسمك في الجبروت. | 6 Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. |
7 من لا يخافك يا ملك الشعوب لانه بك يليق. لانه في جميع حكماء الشعوب وفي كل ممالكهم ليس مثلك. | 7 Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. |
8 بلدوا وحمقوا معا. ادب اباطيل هو الخشب. | 8 Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est. |
9 فضة مطرقة تجلب من ترشيش وذهب من اوفاز صنعة صانع ويدي صائغ. اسمانجوني وارجوان لباسها. كلها صنعة حكماء. | 9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc. |
10 اما الرب الاله فحق. هو اله حيّ وملك ابدي. من سخطه ترتعد الارض ولا تطيق الامم غضبه. | 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. |
11 هكذا تقولون لهم. الآلهة التي لم تصنع السموات والارض تبيد من الارض ومن تحت هذه السموات. | 11 Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! |
12 صانع الارض بقوته مؤسس المسكونة بحكمته وبفهمه بسط السموات. | 12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos : |
13 اذا اعطى قولا تكون كثرة مياه في السموات ويصعد السحاب من اقاصي الارض. صنع بروقا للمطر واخرج الريح من خزائنه. | 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. |
14 بلد كل انسان من معرفته. خزي كل صائغ من التمثال. لان مسبوكه كذب ولا روح فيه. | 14 Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. |
15 هي باطلة صنعة الاضاليل. في وقت عقابها تبيد. | 15 Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt. |
16 ليس كهذه نصيب يعقوب. لانه مصور الجميع واسرائيل قضيب ميراثه. رب الجنود اسمه | 16 Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi. |
17 اجمعي من الارض حزمك ايتها الساكنة في الحصار. | 17 Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione : |
18 لانه هكذا قال الرب. هانذا رام من مقلاع سكان الارض هذه المرة واضيق عليهم لكي يشعروا. | 18 quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. |
19 ويل لي من اجل سحقي. ضربتي عديمة الشفاء. فقلت انما هذه مصيبة فاحتملها. | 19 Væ mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. |
20 خيمتي خربت وكل اطنابي قطعت. بنيّ خرجوا عني وليسوا. ليس من يبسط بعد خيمتي ويقيم شققي. | 20 Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. |
21 لان الرعاة بلدوا والرب لم يطلبوا. من اجل ذلك لم ينجحوا وكل رعيتهم تبددت. | 21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. |
22 هوذا صوت خبر جاء واضطراب عظيم من ارض الشمال لجعل مدن يهوذا خرابا مأوى بنات آوى | 22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. |
23 عرفت يا رب انه ليس للانسان طريقه. ليس لانسان يمشي ان يهدي خطواته. | 23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. |
24 ادبني يا رب ولكن بالحق لا بغضبك لئلا تفنيني. | 24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. |
25 اسكب غضبك على الامم التي لم تعرفك وعلى العشائر التي لم تدع باسمك. لانهم اكلوا يعقوب. اكلوه وافنوه واخربوا مسكنه | 25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt. |