Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Levitico (لاويين) 7


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وهذه شريعة ذبيحة الاثم. انها قدس اقداس.1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
2 في المكان الذي يذبحون فيه المحرقة يذبحون ذبيحة الاثم. ويرشّ دمها على المذبح مستديرا2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
3 ويقرب منها كل شحمها الألية والشحم الذي يغشّي الاحشاء3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,
4 والكليتين والشحم الذي عليهما الذي على الخاصرتين وزيادة الكبد مع الكليتين ينزعها.4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
5 ويوقدهنّ الكاهن على المذبح وقودا للرب. انها ذبيحة اثم.5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.
6 كل ذكر من الكهنة ياكل منها. في مكان مقدس تؤكل. انها قدس اقداس.6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
7 ذبيحة الاثم كذبيحة الخطية. لهما شريعة واحدة. الكاهن الذي يكفّر بها تكون له.7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8 والكاهن الذي يقرّب محرقة انسان فجلد المحرقة التي يقرّبها يكون له.8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,
9 وكل تقدمة خبزت في التنور وكل ما عمل في طاجن او على صاج يكون للكاهن الذي يقرّبه.9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
10 وكل تقدمة ملتوتة بزيت او ناشفة تكون لجميع بني هرون كل انسان كأخيه10 et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
11 وهذه شريعة ذبيحة السلامة. الذي يقرّبها للرب11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
12 ان قرّبها لاجل الشكر يقرّب على ذبيحة الشكر اقراص فطير ملتوتة بزيت ورقاق فطير مدهونة بزيت ودقيقا مربوكا اقراصا ملتوتة بزيت12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,
13 مع اقراص خبز خمير يقرّب قربانه على ذبيحة شكر سلامته.13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,
14 ويقرّب منه واحدا من كل قربان رفيعة للرب. يكون للكاهن الذي يرشّ دم ذبيحة السلامة.14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.
15 ولحم ذبيحة شكر سلامته يؤكل يوم قربانه. لا يبقي منه شيئا الى الصباح.15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
16 وان كانت ذبيحة قربانه نذرا او نافلة ففي يوم تقريبه ذبيحته تؤكل. وفي الغد يؤكل ما فضل منها.16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
17 واما الفاضل من لحم الذبيحة في اليوم الثالث فيحرق بالنار.17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 وان اكل من لحم ذبيحة سلامته في اليوم الثالث لا تقبل. الذي يقربها لا تحسب له. تكون نجاسة. والنفس التي تاكل منها تحمل ذنبها.18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
19 واللحم الذي مسّ شيئا ما نجسا لا يؤكل. يحرق بالنار. واللحم ياكل كل طاهر منه.19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
20 واما النفس التي تأكل لحما من ذبيحة السلامة التي للرب ونجاستها عليها فتقطع تلك النفس من شعبها.20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;
21 والنفس التي تمسّ شيئا ما نجسا نجاسة انسان او بهيمة نجسة او مكروها ما نجسا ثم تأكل من لحم ذبيحة السلامة التي للرب تقطع تلك النفس من شعبها21 et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ”.
22 وكلم الرب موسى قائلا22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 كلم بني اسرائيل قائلا. كل شحم ثور او كبش او ماعز لا تأكلوا.23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.
24 واما شحم الميتة وشحم المفترسة فيستعمل لكل عمل لكن اكلا لا تأكلوه.24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
25 ان كل من اكل شحما من البهائم التي يقرّب منها وقودا للرب تقطع من شعبها النفس التي تاكل.25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
26 وكل دم لا تأكلوا في جميع مساكنكم من الطير ومن البهائم.26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
27 كل نفس تاكل شيئا من الدم تقطع تلك النفس من شعبها27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
28 وكلم الرب موسى قائلا28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
29 كلم بني اسرائيل قائلا. الذي يقرّب ذبيحة سلامته للرب يأتي بقربانه الى الرب من ذبيحة سلامته.29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
30 يداه تأتيان بوقائد الرب. الشحم يأتي به مع الصدر. اما الصدر فلكي يردده ترديدا امام الرب.30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
31 فيوقد الكاهن الشحم على المذبح ويكون الصدر لهرون وبنيه.31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
32 والساق اليمنى تعطونها رفيعة للكاهن من ذبائح سلامتكم.32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
33 الذي يقرّب دم ذبيحة السلامة والشحم من بني هرون تكون له الساق اليمنى نصيبا.33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
34 لان صدر الترديد وساق الرفيعة قد اخذتهما من بني اسرائيل من ذبائح سلامتهم واعطيتهما لهرون الكاهن ولبنيه فريضة دهرية من بني اسرائيل.34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ”.
35 تلك مسحة هرون ومسحة بنيه من وقائد الرب يوم تقديمهم ليكهنوا للرب35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
36 التي امر الرب ان تعطى لهم يوم مسحه اياهم من بني اسرائيل فريضة دهرية في اجيالهم.36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
37 تلك شريعة المحرقة والتقدمة وذبيحة الخطية وذبيحة الاثم وذبيحة الملء وذبيحة السلامة37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
38 التي امر الرب بها موسى في جبل سيناء يوم امره بني اسرائيل بتقيرب قرابينهم للرب في برية سيناء38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.