Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Esodo (خروج) 15


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 حينئذ رنم موسى وبنو اسرائيل هذه التسبيحة للرب وقالوا. ارنم للرب فانه قد تعظم. الفرس وراكبه طرحهما في البحر.1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
“ Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!
2 الرب قوّتي ونشيدي. وقد صار خلاصي. هذا الهي فامجّده. اله ابي فارفعه.2 Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,
et glorificabo eum;
Deus patris mei,
et exaltabo eum!
3 الرب رجل الحرب. الرب اسمه.3 Dominus quasi vir pugnator;
Dominus nomen eius!
4 مركبات فرعون وجيشه القاهما في البحر. فغرق افضل جنوده المركبيّة في بحر سوف.4 Currus pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare;
electi bellatores eius
submersi sunt in mari Rubro.
5 تغطيهم اللجج. قد هبطوا في الاعماق كحجر.5 Abyssi operuerunt eos,
descenderunt in profundum quasi lapis.
6 يمينك يا رب معتزّة بالقدرة. يمينك يا رب تحطم العدو.6 Dextera tua, Domine,
magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine,
percussit inimicum.
7 وبكثرة عظمتك تهدم مقاوميك. ترسل سخطك فياكلهم كالقش.7 Et in multitudine gloriae tuae
deposuisti adversarios tuos;
misisti iram tuam,
quae devoravit eos sicut stipulam.
8 وبريح انفك تراكمت المياه. انتصبت المجاري كرابية. تجمّدت اللجج في قلب البحر.8 Et in spiritu furoris tui
congregatae sunt aquae;
stetit ut agger
unda fluens,
coagulatae sunt abyssi
in medio mari.
9 قال العدو اتبع ادرك اقسم غنيمة. تمتلئ منهم نفسي. اجردّ سيفي. تفنيهم يدي.9 Dixit inimicus:
"Persequar, comprehendam,
dividam spolia,
implebitur anima mea;
evaginabo gladium meum,
interficiet eos manus mea!".
10 نفخت بريحك فغطاهم البحر. غاصوا كالرصاص في مياه غامرة.10 Flavit spiritus tuus,
et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum
in aquis vehementibus.
11 من مثلك بين الآلهة يا رب. من مثلك معتزّا في القداسة. مخوفا بالتسابيح. صانعا عجائب.11 Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,
faciens mirabilia?
12 تمد يمينك فتبتلعهم الارض.12 Extendisti manum tuam,
devoravit eos terra.
13 ترشد برأفتك الشعب الذي فديته تهديه بقوتك الى مسكن قدسك.13 Dux fuisti in misericordia tua
populo, quem redemisti,
et portasti eum in fortitudine tua
ad habitaculum sanctum tuum.
14 يسمع الشعوب فيرتعدون. تاخذ الرعدة سكان فلسطين.14 Attenderunt populi et commoti sunt,
dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.
15 حينئذ يندهش امراء ادوم. اقوياء موآب تأخذهم الرجفة. يذوب جميع سكان كنعان.15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
potentes Moab obtinuit tremor,
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 تقع عليهم الهيبة والرّعب. بعظمة ذراعك يصمتون كالحجر. حتى يعبر شعبك يا رب. حتى يعبر الشعب الذي اقتنيته.16 Irruit super eos
formido et pavor;
in magnitudine brachii tui
fiunt immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste,
quem possedisti.
17 تجيء بهم وتغرسهم في جبل ميراثك المكان الذي صنعته يا رب لسكنك. المقدس الذي هيّأته يداك يا رب.17 Introduces eos et plantabis
in monte hereditatis tuae,
firmissimo habitaculo tuo,
quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine,
quod firmaverunt manus tuae.
18 الرب يملك الى الدهر والابد.18 Dominus regnabit
in aeternum et ultra! ”.
19 فان خيل فرعون دخلت بمركباته وفرسانه الى البحر. وردّ الرب عليهم ماء البحر. واما بنو اسرائيل فمشوا على اليابسة في وسط البحر.19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
20 فاخذت مريم النبية اخت هرون الدف بيدها. وخرجت جميع النساء وراءها بدفوف ورقص.20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21 واجابتهم مريم رنموا للرب فانه قد تعظم. الفرس وراكبه طرحهما في البحر21 quibus praecinebat dicens:
“ Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare! ”.
22 ثم ارتحل موسى باسرائيل من بحر سوف وخرجوا الى برية شور. فساروا ثلاثة ايام في البرية ولم يجدوا ماء.22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
23 فجاءوا الى مارّة. ولم يقدروا ان يشربوا ماء من مارّة لانه مرّ. لذلك دعي اسمها مارّة.23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
24 فتذمر الشعب على موسى قائلين ماذا نشرب.24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “ Quid bibemus? ”.
25 فصرخ الى الرب. فاراه الرب شجرة فطرحها في الماء فصار الماء عذبا. هناك وضع له فريضة وحكما وهناك امتحنه.25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum
26 فقال ان كنت تسمع لصوت الرب الهك وتصنع الحق في عينيه وتصغي الى وصاياه وتحفظ جميع فرائضه فمرضا ما مما وضعته على المصريين لا اضع عليك. فاني انا الرب شافيك26 dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ”.
27 ثم جاءوا الى ايليم وهناك اثنتا عشرة عين ماء وسبعون نخلة. فنزلوا هناك عند الماء27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.