Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

1 Cronache ( اخبار) 23


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 لما شاخ داود وشبع اياما ملّك سليمان ابنه على اسرائيل.1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
2 وجمع كل رؤساء اسرائيل والكهنة واللاويين.2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3 فعدّ اللاويون من ابن ثلاثين سنة فما فوق فكان عددهم حسب رؤوسهم من الرجال ثمانية وثلاثين الفا.3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 من هؤلاء للمناظرة على عمل بيت الرب اربعة وعشرون الفا. وستة آلاف عرفاء وقضاة.4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
5 واربعة آلاف بوابون واربعة آلاف مسبحون للرب بالآلات التي عملت للتسبيح.5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
6 وقسمهم داود فرقا لبني لاوي لجرشون وقهات ومراري.6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7 من الجرشونيين لعدان وشمعي.7 Filii Gerson: Ladan et Semei.
8 بنو لعدان الراس يحيئيل ثم زيثام ويوئيل ثلاثة.8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
9 بنو شمعي شلوميث وحزيئيل وهاران ثلاثة. هؤلاء رؤوس آباء للعدان.9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10 وبنو شمعي يحث وزينا ويعوش وبريعة. هؤلاء بنو شمعي اربعة10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11 وكان يحث الراس وزيزة الثاني. اما يعوش وبريعة فلم يكثرا الاولاد فكانوا في الاحصاء لبيت اب واحد11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 بنو قهات عمرام ويصهار وحبرون وعزيئيل اربعة.12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 ابنا عمرام هرون وموسى. وأفرز هرون لتقديسه قدس اقداس هو وبنوه الى الابد ليوقد امام الرب ويخدمه ويبارك باسمه الى الابد.13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14 واما موسى رجل الله فدعي بنوه مع سبط لاوي.14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 ابنا موسى جرشوم واليعزر.15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 بنو جرشوم شبوئيل الراس.16 Filii Gersam: Subael primus.
17 وكان ابن اليعزر رحبيا الراس ولم يكن لاليعزر بنون آخرون. واما بنو رحبيا فكانوا كثيرين جدا.17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 بنو يصهار شلوميث الراس.18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 بنو حبرون يريا الراس وامريا الثاني ويحزيئيل الثالث ويقمعام الرابع.19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 ابنا عزيئيل ميخا الراس ويشّيّا الثاني.20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 ابنا مراري محلي وموشى. ابنا محلي العازار وقيس.21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 ومات العازار ولم يكن له بنون بل بنات فأخذهنّ بنو قيس اخوتهنّ22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 بنو موشي محلي وعادر ويريموث ثلاثة23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 هؤلاء بنو لاوي حسب بيوت آبائهم رؤوس الآباء حسب احصائهم في عدد الاسماء حسب رؤوسهم عاملو العمل لخدمة بيت الرب من ابن عشرين سنة فما فوق.24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 لان داود قال قد اراح الرب اله اسرائيل شعبه فسكن في اورشليم الى الابد.25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26 وليس للاويين بعد ان يحملوا المسكن وكل آنيته لخدمته.26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 لانه حسب كلام داود الاخير عدّ بنو لاوي من ابن عشرين سنة فما فوق.27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 لانهم كانوا يقفون بين يدي بني هرون على خدمة بيت الرب في الدور والمخادع وعلى تطهير كل قدس وعمل خدمة بيت الله28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29 وعلى خبز الوجوه ودقيق التقدمة ورقاق الفطير وما يعمل على الصاج والمربوكات وعلى كل كيل وقياس29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30 ولاجل الوقوف كل صباح لحمد الرب وتسبيحه وكذلك في المساء.30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31 ولكل اصعاد محرقات للرب في السبوت والاهلّة والمواسم بالعدد حسب المرسوم عليهم دائما امام الرب31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 وليحرسوا حراسة خيمة الاجتماع وحراسة القدس وحراسة بني هرون اخوتهم في خدمة بيت الرب32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.