Apocalisse 15
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septemhabentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. | 1 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei. |
2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam etimaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentescitharas Dei. | 2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei : |
3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “ Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! | 3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. |
4 Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ”. | 4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. |
5 Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, | 5 Et post hæc vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, |
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundocandido et praecincti circa pectora zonis aureis. | 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis. |
7 Et unum ex quattuoranimalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Deiviventis in saecula saeculorum. | 7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. |
8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei etde virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarenturseptem plagae septem angelorum. | 8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. |