Lettera agli Efesini 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui suntEphesi, et fidelibus in Christo Iesu: | 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. |
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostroet Domino Iesu Christo. | 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, | 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, |
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; | 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. |
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, | 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, |
6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, | 6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. |
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, | 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, |
8 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, | 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : |
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, | 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, |
10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; | 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; |
11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, quiomnia operatur secundum consilium voluntatis suae, | 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : |
12 ut simus in laudem gloriaeeius, qui ante speravimus in Christo; | 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; |
13 in quo et vos cum audissetis verbumveritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritupromissionis Sancto, | 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, |
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionemacquisitionis, in laudem gloriae ipsius. | 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. |
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, etdilectionem in omnes sanctos, | 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, |
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriamfaciens in orationibus meis, | 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : |
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Patergloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, | 17 ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, |
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quaedivitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, | 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, |
19 et quae sit supereminensmagnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiaevirtutis eius, | 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, |
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis etconstituens ad dexteram suam in caelestibus | 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : |
21 supra omnem principatum etpotestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solumin hoc saeculo sed et in futuro; | 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. |
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsumdedit caput supra omnia ecclesiae, | 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, |
23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius,qui omnia in omnibus adimpletur. | 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. |