1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; | 1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; |
2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. | 2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. |
3 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
| 3 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
|
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. | 4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. |
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. | 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. |
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, | 6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, |
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; | 7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; |
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, | 8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, |
9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
| 9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
|
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, | 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, |
11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, | 11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, |
12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: | 12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: |
13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
| 13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
|
14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, | 14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, |
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. | 15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. |
16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. | 16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. |
17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; | 17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; |
18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, | 18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, |
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. | 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. |
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, | 20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, |
21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti | 21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti |
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; | 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; |
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. | 23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. |
24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. | 24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. |
25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.
| 25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.
|