Vangelo secondo Luca 15
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, utaudirent illum. | 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. |
2 Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hicpeccatores recipit et manducat cum illis ”. | 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. |
3 Et ait ad illos parabolam istamdicens: | 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens : |
4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam exillis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quaeperierat, donec inveniat illam? | 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? |
5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suosgaudens | 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : |
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulaminimihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. | 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. |
7 Dico vobis: Ita gaudium erit incaelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis,qui non indigent paenitentia. | 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. |
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonneaccendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? | 8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? |
9 Etcum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quiainveni drachmam, quam perdideram”. | 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. |
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coramangelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ”. | 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. |
11 Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios. | 11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : |
12 Et dixit adulescentior exillis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Etdivisit illis substantiam. | 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. |
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus,adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibidissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. | 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. |
14 Et postquam omniaconsummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. | 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. |
15 Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam,ut pasceret porcos; | 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. |
16 et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant,et nemo illi dabat. | 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. |
17 In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patrismei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. | 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! |
18 Surgam et ibo ad patrem meumet dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te | 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : |
19 et iam non sum dignusvocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”. | 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. |
20 Et surgensvenit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus estet accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. | 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. |
21 Dixitque eifilius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocarifilius tuus”. | 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus. |
22 Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolamprimam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes | 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : |
23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, | 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : |
24 quia hicfilius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperuntepulari. | 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. |
25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaretdomui, audivit symphoniam et choros | 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : |
26 et vocavit unum de servis et interrogavitquae haec essent. | 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. |
27 Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit patertuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. | 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. |
28 Indignatus est autem etnolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. | 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. |
29 At illerespondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatumtuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; | 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. |
30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus,venit, occidisti illi vitulum saginatum”. | 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. |
31 At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; | 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt : |
32 epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat etrevixit, perierat et inventus est” ”. | 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. |