Lucas 1
123456789101112131415161718192021222324
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum, | 1 אחרי אשר רבים הואילו לחבר ספור המעשים אשר נאמנו בשלמות בתוכנו |
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi, | 2 כאשר מסרום לנו הראים אתם בעיניהם מתחלה ואשר היו משרתי הדבר |
3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, | 3 חשבתי לטוב גם אני החפש כל הדברים היטב מראשיתם לכתבם אליך בסדר תאופילוס האדיר |
4 ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem. | 4 למען תדע קשט האמרים אשר חנכת בם |
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. | 5 כהן היה בימי הורדוס מלך יהודה זכריה שמו ממשמרת אביה ולו אשה מבנות אהרן ושמה אלישבע |
6 Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles. | 6 ושניהם היו צדיקים לפני האלהים והלכי תם בכל מצות יהוה ובחקתיו |
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis. | 7 ולא היה להם ילד כי אלישבע עקרה ושניהם באו בימים |
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, | 8 ויהי היום ויכהן לפני אלהים בסדר משמרתו |
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini; | 9 וכמשפט עבודת הכהנים יצא גורלו להקטיר קטרת ויבא אל היכל יהוה |
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. | 10 וכל קהל העם היו מתפללים בחוץ בעת הקטרת |
11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; | 11 וירא אליו מלאך יהוה עמד לימין מזבח הקטרת |
12 etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. | 12 ויבהל זכריה בראותו אתו ואימה נפלה עליו |
13 Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. | 13 ויאמר אליו המלאך אל תירא זכריהו כי נשמעה תפלתך ואלישבע אשתך תלד לך בן וקראת שמו יוחנן |
14 Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: | 14 והיה לך לשמחה וגיל ורבים ישמחו בהולדו |
15 erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae | 15 כי גדול יהיה לפני יהוה ויין ושכר לא ישתה ורוח הקדש ימלא בעודנו בבטן אמו |
16 et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum. | 16 ורבים מבני ישראל ישיב אל יהוה אלהיהם |
17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”. | 17 והוא ילך לפניו ברוח אליהו ובגבורתו להשיב את לב אבות על בנים ואת הסוררים לתבונת הצדיקים להעמיד ליהוה עם מתקן |
18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”. | 18 ויאמר זכריה אל המלאך במה אדע זאת כי אני זקנתי ואשתי באה בימים |
19 Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare. | 19 ויען המלאך ויאמר אליו אני גבריאל העומד לפני האלהים ושלוח אנכי לדבר אליך ולבשרך את זאת |
20 Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”. | 20 והנה תאלם ולא תוכל לדבר עד היום אשר תהיה זאת תחת כי לא האמנת בדברי אשר ימלאו למועדם |
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo. | 21 והעם היה מחכה לזכריה ויתמהו כי אחר בהיכל |
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. | 22 ויהי בצאתו לא יכל לדבר אליהם וידעו כי מראה ראה בהיכל וירמז להם ועודנו נאלם |
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. | 23 ויהי כאשר מלאו ימי עבדתו וילך לו אל ביתו |
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens: | 24 ויהי אחרי הימים האלה ותהר אלישבע אשתו ותתחבא חמשה חדשים ותאמר |
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”. | 25 ככה עשה לי יהוה בימי פקדו אותי לאסף את חרפתי בתוך בני אדם |
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth, | 26 ויהי בחדש הששי וישלח המלאך גבריאל מאת האלהים גלילה אל עיר אשר שמה נצרת |
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria. | 27 אל בתולה מארשה לאיש אשר שמו יוסף מבית דוד ושם הבתולה מרים |
28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”. | 28 ויבא המלאך אליה החדרה ויאמר שלום לך אשת חן יהוה עמך ברוכה את בנשים |
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio. | 29 והיא בראותה נבהלה לדברו ותאמר בלבה מה היא הברכה הזאת |
30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. | 30 ויאמר לה המלאך אל תיראי מרים כי מצאת חן לפני האלהים |
31 Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum. | 31 והנך הרה וילדת בן וקראת את שמו ישוע |
32 Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, | 32 והוא גדול יהיה ובן עליון יקרא ויהוה אלהים יתן לו את כסא דוד אביו |
33 et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”. | 33 ועל בית יעקב ימלך לעולם ועד ולמלכותו אין קץ |
34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”. | 34 ותאמר מרים אל המלאך איך תהיה זאת ואני אינני ידעת איש |
35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei. | 35 ויען המלאך ויאמר אליה רוח הקדש תבוא עליך וגבורת עליון תצל עליך על כן גם לקדוש הילוד יקרא בן אלהים |
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, | 36 והנה אלישבע קרובתך אשר קראו לה עקרה גם היא הרתה בן בזקנתה וזה לה החדש הששי |
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”. | 37 כי לא יפלא מאלהים כל דבר |
38 Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus. | 38 ותאמר מרים הנני שפחת יהוה יהי לי כדברך ויצא מאתה המלאך |
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae | 39 ותקם מרים בימים ההם ותמהר ללכת ההרה אל עיר יהודה |
40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. | 40 ותבא בית זכריה ותברך את אלישבע |
41 Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth | 41 ויהי כשמע אלישבע את ברכת מרים וירקד הילד במעיה ותמלא אלישבע רוח הקדש |
42 et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. | 42 ותקרא בקול גדול ותאמר ברוכה את בנשים וברוך פרי בטנך |
43 Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? | 43 ומאין לי זאת אשר אם אדני באה אלי |
44 Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. | 44 כי קול ברכתך בא באזני והנה רקד בשמחה הילד במעי |
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”. | 45 ואשרי המאמינה כי המלא תמלא אשר דבר לה מאת יהוה |
46 Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum, | 46 ותאמר מרים רוממה נפשי את יהוה |
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, | 47 ותגל רוחי באלהי ישעי |
48 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, | 48 ]94-84[ אשר ראה בעני אמתו כי הנה מעתה כל הדרות יאשרוני כי גדלות עשה לי שדי וקדוש שמו |
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, | 49 ]94-84[ |
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. | 50 וחסדו לדור דורים על יראיו |
51 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; | 51 גבורות עשה בזרעו פזר גאים במזמות לבבם |
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; | 52 הרס נדיבים מכסאותו וירם שפלים |
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. | 53 רעבים מלא טוב ועשירים שלח ריקם |
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, | 54 תמך בישראל עבדו לזכר את רחמיו |
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”. | 55 כאשר דבר אל אבותינו לאברהם ולזרעו עד עולם |
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam. | 56 ותשב מרים עמה כשלשה חדשים ותשב לביתה |
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. | 57 וימלאו ימי אלישבע ללדת ותלד בן |
58 Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei. | 58 וישמעו שכניה וקרוביה כי הגדיל יהוה את חסדו עמה וישמחו אתה |
59 Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. | 59 ויהי ביום השמיני ויבאו למול את הילד ויקראו אתו זכריה על שם אביו |
60 Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”. | 60 ותען אמו ותאמר לא כי יוחנן יקרא |
61 Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”. | 61 ויאמרו אליה אין איש במשפחתך אשר נקרא בשם הזה |
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. | 62 וירמזו אל אביו לדעת מה השם אשר יחפץ להקרא לו |
63 Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi. | 63 וישאל לוח ויכתב עליו לאמר יוחנן שמו ויתמהו כלם |
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. | 64 ויפתח פיו ולשונו פתאם וידבר ויברך את האלהים |
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec. | 65 ותפל אימה על כל שכניהם ויספר כל הדברים האלה בכל הרי יהודה |
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo. | 66 וישימו כל השמעים אל לבם לאמר מה אפוא יהיה הילד הזה ויד יהוה היתה עמו |
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: | 67 וימלא זכריה אביו רוח הקדש וינבא לאמר |
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | 68 ברוך יהוה אלהי ישראל כי פקד את עמו וישלח לו פדות |
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, | 69 וירם לנו קרן ישועה בבית דוד עבדו |
70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, | 70 כאשר דבר בפי נביאיו הקדושים אשר מעולם |
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; | 71 ישועה מאיבינו ומיד כל שנאינו |
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, | 72 לעשות חסד עם אבותינו ולזכר את ברית קדשו |
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, | 73 את השבועה אשר נשבע לאברהם אבינו |
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi | 74 להצילנו מיד איבינו ולתתנו לעבדו בלי פחד |
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. | 75 בתמים ובצדקה לפניו כל ימי חיינו |
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, | 76 ואתה הילד נביא עליון תקרא כי לפני יהוה תלך לפנות את דרכיו |
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, | 77 לתת דעת הישועה לעמו בסליחת חטאתיהם |
78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, | 78 ברחמי חסד אלהינו אשר בהם פקדנו הנגה ממרום |
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”. | 79 להאיר לישבי חשך וצלמות ולהכין את רגלינו אל דרך השלום |
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel. | 80 ויגדל הילד ויחזק ברוח ויהי במדברות עד יום הראתו אל ישראל |