Vangelo secondo Marco 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.2Et Iesus ait illi:“ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem,qui non destruatur ”.3Et cum sederet in montem Olivarum contra templum,interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:4“ Dicnobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipientconsummari? ”.
5Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.6Multivenient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.7Cumaudieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sednondum finis.8Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, eruntterrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
9Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitiset ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.10Et inomnes gentes primum oportet praedicari evangelium.11Et cum duxerint vostradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit inilla hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.12Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii inparentes et morte afficient eos;13et eritis odio omnibus propter nomen meum.Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, quilegit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;15qui autemsuper tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;16et, quiin agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.17Vae autempraegnantibus et nutrientibus in illis diebus!18Orate vero, ut hieme non fiat:19erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae,quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.20Et nisi breviasset Dominus dies,non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.21Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, necredideritis.22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signaet portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.23Vos autem videte;praedixi vobis omnia.
24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna nondabit splendorem suum,25et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes,quae sunt in caelis, movebuntur.
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa etgloria.27Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis,a summo terrae usque ad summum caeli.
28A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit etgerminaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.29Sic et vos, cumvideritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.30Amen dico vobis:Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.31Caelum et terratransibunt, verba autem mea non transibunt.32De die autem illo vel hora nemoscit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
33Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.34Sicut homo, quiperegre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuiqueopus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.35Vigilate ergo; nescitisenim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.37Quod autem vobis dico,omnibus dico: Vigilate! ”.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito