1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: | 1 וידבר יהוה אל משה לאמר |
2 “ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
| 2 צו את בני ישראל ואמרת אלהם את קרבני לחמי לאשי ריח ניחחי תשמרו להקריב לי במועדו |
3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum; | 3 ואמרת להם זה האשה אשר תקריבו ליהוה כבשים בני שנה תמימם שנים ליום עלה תמיד |
4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam; | 4 את הכבש אחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים |
5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin. | 5 ועשירית האיפה סלת למנחה בלולה בשמן כתית רביעת ההין |
6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; | 6 עלת תמיד העשיה בהר סיני לריח ניחח אשה ליהוה |
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. | 7 ונסכו רביעת ההין לכבש האחד בקדש הסך נסך שכר ליהוה |
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
| 8 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכו תעשה אשה ריח ניחח ליהוה |
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius. | 9 וביום השבת שני כבשים בני שנה תמימם ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן ונסכו |
10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
| 10 עלת שבת בשבתו על עלת התמיד ונסכה |
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos | 11 ובראשי חדשיכם תקריבו עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם |
12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes, | 12 ושלשה עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לפר האחד ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לאיל האחד |
13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. | 13 ועשרן עשרון סלת מנחה בלולה בשמן לכבש האחד עלה ריח ניחח אשה ליהוה |
14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. | 14 ונסכיהם חצי ההין יהיה לפר ושלישת ההין לאיל ורביעת ההין לכבש יין זאת עלת חדש בחדשו לחדשי השנה |
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
| 15 ושעיר עזים אחד לחטאת ליהוה על עלת התמיד יעשה ונסכו |
16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, | 16 ובחדש הראשון בארבעה עשר יום לחדש פסח ליהוה |
17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis, | 17 ובחמשה עשר יום לחדש הזה חג שבעת ימים מצות יאכל |
18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. | 18 ביום הראשון מקרא קדש כל מלאכת עבדה לא תעשו |
19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; | 19 והקרבתם אשה עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד ושבעה כבשים בני שנה תמימם יהיו לכם |
20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem | 20 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר ושני עשרנים לאיל תעשו |
21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos; | 21 עשרון עשרון תעשה לכבש האחד לשבעת הכבשים |
22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, | 22 ושעיר חטאת אחד לכפר עליכם |
23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. | 23 מלבד עלת הבקר אשר לעלת התמיד תעשו את אלה |
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius. | 24 כאלה תעשו ליום שבעת ימים לחם אשה ריח ניחח ליהוה על עולת התמיד יעשה ונסכו |
25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
| 25 וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו |
26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. | 26 וביום הבכורים בהקריבכם מנחה חדשה ליהוה בשבעתיכם מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו |
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem, | 27 והקרבתם עולה לריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שנים איל אחד שבעה כבשים בני שנה |
28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas, | 28 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד שני עשרנים לאיל האחד |
29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem; | 29 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים |
30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione, | 30 שעיר עזים אחד לכפר עליכם |
31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
| 31 מלבד עלת התמיד ומנחתו תעשו תמימם יהיו לכם ונסכיהם |