Cantico 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad; | 1 (Sponsus)Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. |
2 dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. | 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. |
3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum. | 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. |
4 Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. | 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. |
5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. | 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. |
6 Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis. | 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. |
7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. | 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. |
8 Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. | 8 Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. |
9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui. | 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. |
10 Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. | 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. |
11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. | 11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. |
12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; | 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. |
13 propagines tuae paradisus malorum punicorum cum optimis fructibus, cypri cum nardo. | 13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. |
14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. | 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. |
15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. | 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. |
16 Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. | 16 (Sponsa)Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. |