Proverbia 5
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, | 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam : |
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. | 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; |
3 Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; | 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : |
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. | 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. |
5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; | 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. |
6 cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. | 6 Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. |
7 Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. | 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. |
8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. | 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. |
9 Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, | 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : |
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, | 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, |
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum | 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : |
12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum, | 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, |
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? | 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? |
14 Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae ”. | 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. |
15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, | 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; |
16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum; | 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. |
17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. | 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. |
18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae; | 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. |
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. | 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. |
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? | 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? |
21 Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat. | 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. |
22 Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. | 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. |
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. | 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. |