Proverbi 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. | 1 حكمة المرأة تبني بيتها والحماقة تهدمه بيدها. |
2 Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. | 2 السالك باستقامته يتقي الرب والمعوج طرقه يحتقره. |
3 In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. | 3 في فم الجاهل قضيب لكبريائه. اما شفاه الحكماء فتحفظهم. |
4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis. | 4 حيث لا بقر فالمعلف فارغ. وكثرة الغلة بقوة الثور. |
5 Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. | 5 الشاهد الامين لن يكذب والشاهد الزور يتفوه بالاكاذيب. |
6 Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis. | 6 المستهزئ يطلب الحكمة ولا يجدها. والمعرفة هينة للفهيم. |
7 Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. | 7 اذهب من قدام رجل جاهل اذ لا تشعر بشفتي معرفة. |
8 Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. | 8 حكمة الذكي فهم طريقه وغباوة الجهال غش. |
9 Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. | 9 الجهال يستهزئون بالاثم. وبين المستقيمين رضى. |
10 Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. | 10 القلب يعرف مرارة نفسه. وبفرحه لا يشاركه غريب |
11 Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. | 11 بيت الاشرار يخرب وخيمة المستقيمين تزهر. |
12 Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. | 12 توجد طريق تظهر للانسان مستقيمة وعاقبتها طرق الموت. |
13 Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. | 13 ايضا في الضحك يكتئب القلب وعاقبة الفرح حزن. |
14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. | 14 المرتد في القلب يشبع من طرقه والرجل الصالح مما عنده. |
15 Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. | 15 الغبي يصدق كل كلمة والذكي ينتبه الى خطواته. |
16 Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. | 16 الحكيم يخشى ويحيد عن الشر والجاهل يتصلف ويثق. |
17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. | 17 السريع الغضب يعمل بالحمق وذو المكايد يشنأ. |
18 Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. | 18 الاغبياء يرثون الحماقة والاذكياء يتوجون بالمعرفة. |
19 Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. | 19 الاشرار ينحنون امام الاخيار والاثمة لدى ابواب الصدّيق. |
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. | 20 ايضا من قريبه يبغض الفقير ومحبو الغني كثيرون. |
21 Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. | 21 من يحتقر قريبه يخطئ ومن يرحم المساكين فطوبى له |
22 Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. | 22 اما يضل مخترعو الشر. اما الرحمة والحق فيهديان مخترعي الخير |
23 In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. | 23 في كل تعب منفعة. وكلام الشفتين انما هو الى الفقر. |
24 Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. | 24 تاج الحكماء غناهم. تقدم الجهال حماقة. |
25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. | 25 الشاهد الامين منجي النفوس. ومن يتفوه بالاكاذيب فغش. |
26 In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. | 26 في مخافة الرب ثقة شديدة ويكون لبنيه ملجأ. |
27 Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. | 27 مخافة الرب ينبوع حياة للحيدان عن اشراك الموت. |
28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis. | 28 في كثرة الشعب زينة الملك. وفي عدم القوم هلاك الامير. |
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam. | 29 بطيء الغضب كثير الفهم. وقصير الروح معلي الحمق. |
30 Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia. | 30 حياة الجسد هدوء القلب ونخر العظام الحسد. |
31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis. | 31 ظالم الفقير يعير خالقه ويمجده راحم المسكين. |
32 In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. | 32 الشرير يطرد بشره. اما الصدّيق فواثق عند موته. |
33 In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? | 33 في قلب الفهيم تستقر الحكمة وما في داخل الجهال يعرف. |
34 Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. | 34 البر يرفع شان الامة وعار الشعوب الخطية. |
35 Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit. | 35 رضوان الملك على العبد الفطن وسخطه يكون على المخزي |