1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
| 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
|
2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; | 2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; |
3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. | 3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. |
4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; | 4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; |
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
| 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
|
6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. | 6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. |
7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. | 7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. |
8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. | 8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. |
9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: | 9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: |
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. | 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. |
11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; | 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; |
12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. | 12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. |
13 Facies ergo margines textas ex auro | 13 Facies ergo margines textas ex auro |
14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
| 14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
|
15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. | 15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. |
16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. | 16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. |
17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; | 17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; |
18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; | 18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; |
19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; | 19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; |
20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. | 20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. |
21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. | 21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. |
22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo; | 22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo; |
23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; | 23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; |
24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; | 24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; |
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. | 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. |
26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. | 26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. |
27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, | 27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, |
28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. | 28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. |
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. | 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. |
30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
| 30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
|
31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, | 31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, |
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. | 32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. |
33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; | 33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; |
34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica. | 34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica. |
35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
| 35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
|
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". | 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". |
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram | 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram |
38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
| 38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
|
39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
| 39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
|
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; | 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; |
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. | 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. |
42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; | 42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; |
43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
| 43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
|