Esodo 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. | 1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. |
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. | 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. |
3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. | 3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. |
4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. | 4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. |
5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. | 5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. |
6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. | 6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. |
7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. | 7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. |
8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. | 8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. |
9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. | 9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. |
10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. | 10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. |
11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. | 11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. |
12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. | 12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. |
13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. | 13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. |
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. | 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. |
15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. | 15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. |
16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. | 16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. |
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. | 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. |
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. | 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. |
19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. | 19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. |
20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. | 20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. |
21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. | 21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. |
22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. | 22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. |
23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. | 23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. |
24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. | 24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. |
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. | 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. |
26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. | 26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. |
27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam | 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam |
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. | 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. |
29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. | 29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. |
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. | 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. |
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. | 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. |
32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. | 32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. |
33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”. | 33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”. |