1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librummemorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, | 1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, |
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeusinsidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manusmittere in regem Asuerum.
| 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. |
3 Quod cum audisset rex, ait: “ Quid pro hac fide honoris ac praemiiMardochaeus consecutus est? ”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit ”. | 3 Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit. |
4 Statimque rex: “ Quis est, inquit, inatrio? ”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereretregi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. | 4 Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. |
5 Responderunt pueri: “ Ecce Aman stat in atrio ”. Dixitque rex: “Ingrediatur ”.
| 5 Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur. |
6 Cumque esset ingressus, ait illi: “ Quid debet fieri viro, quem rex honoraredesiderat? ”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum aliumrex nisi se vellet honorare | 6 Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, |
7 respondit: “ Homo, quem rex honorare cupit, | 7 respondit : Homo, quem rex honorare cupit, |
8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, quide sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum; | 8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum : |
9 et primus deregiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateamcivitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rexhonorare” ”.
| 9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. |
10 Dixitque ei rex: “ Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quaelocutus es, praetermittas ”. | 10 Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. |
11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumqueMardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:“ Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ”.
| 11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. |
12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire indomum suam lugens et operto capite. | 12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite : |
13 Narravitque Zares uxori suae et amicisomnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat inconsilio, et uxor eius: “ Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quemcadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”. | 13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. |
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum adconvivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
| 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. |